Charter of Baldwin of Vern d'Anjou

Year

Not Given

Summary

This notice provides the details of the agreements reached by Baldwin of Vern d'Anjou, disposing of his lands and rights in anticipation of his departure for Jerusalem. In particular, Baldwin agrees with his brother Rualen (or Rivallon) about the provisions made for his wife and only daughter during his absence and in the case he does not return. His brother pledges faith to Baldwin and his wife and daughter that he will not harm them, their possessions, or the agreement.

Text

Notum sit omnibus, tam futuris quam presentibus, quod Bauduinus de Ver, antequam Jerusalem perrexisset, cum fratre suo Rualem nomine, de terra sua et de rebus suis omnibus et de uxore sua cum unica ejus filia, quandam conventionem fecit. Ipse enim Bauduinus, quando Jerusalem perrexit, quandam partem de terra sua, quod in sequentibus enumerabimus, fratri suo deseruit; aliam vero partem, ut in sequentibus audietur, uxori sue et etiam filie ejus unice, id est B., tali pacto quod jam narrabimus deseruit. Nunc autem partem illam quam fratri suo dedit et conventionem quam fratri suo habere concessit audiamus.

Bauduinus iste fratri suo Rualem duas villas, nomine Columbellos, et omnes Buinolles et Cuilum et Laxeageram, quamdiu Jerusalem morabitur, habere concessit. Idem etiam Bauduinus et mater sua fratri suo Rualem omnes partes terre illius quam ipse Bauduinus et mater sua inter se diviserunt, concessit absque participatione et mansuram quam ad ecclesiam de Ver habebat, et absque bordariis ubicunque essent, que uxori sue et filie sue deseruit. Omnem etiam terram quam de ipso Bauduino Ernaudus Goimeri filius tenebat, cum omni terra de Gistineilo et cum participatione quam cum Gauterio Plano habebat, et participationem de Grandi Campo idem Bauduinus uxori sue et filie sue deseruit. Omnes autem decimas suas, cum omnibus proficuis de Ver et cum omni ejusdem ville viatura, et omnem carruce sue terram, que ante ipsius Bauduini januam est, cum omni domo sua sicuti parata est et cum omni nemore suo, quod circa domum ipsam est, et omne nemus de Grandi Campo cum omnibus lucis quos in vadimonio de domino suo, nomine Gaufrido, habebat, et omnem terram quam de domino de Poenci, et quicquid de eo tenebat contra illa que in Chaleim, et quicquid habebat ibidem uxori sue et filie sue deseruit. Omnia vero ista supradicta uxori sue habere concessit donec ipsa virum alium, si ipse Bauduinus in via illa moreretur, acciperet, vel donec filia sua virum haberet. Sed si mater puelle prius quam filia sua, defuncto Bauduino, virum acciperet et si illum amicorum dominorumque suorum consilio et assensu acciperet, filiam illam, donec virum haberet, et omnem terram, sine parte ea quam fratri suo prebuit, in manu domine conjugisqnesue deseruit; sed cum filia ista virum acciperet, omnem terram patris sui Bauduini, ubicunque ipsa terra esset, inter puellam illam et Ruualem avunculum suum, absque dotibus matris puelle, per medium dividerent.

Precepit etiam ipse, Bauduinus quod ipsa uxor sua terram illam quam de Hugone Estrepara et de ipsius sorore super Laudam emit cum molendino quod de tenore Crucis emit, in quo Rainaldus partem habet, dum ipsa viveret absque participatione filie sue et Rualem possideret. Postquam autem ipsius Bauduini uxor moreretur, partem illius molendini cum terra illa quam Hugoni Estrepera et de ejus sorore emit, ecclesie S. Gervasii de Verin elemosinam ipse Bauduinus, pro Dei amore, habere concessit. Sed si ipsa uxor sua, antequam filia sua vel alius heres de ambobus genitus, moreretur, illam molendini partem de qua superius locuti fuimus heredi suo, qualiscunque esset de desponsata muliere habitus, habere ipse Bauduinus constituit; sed si conjux ipsius Bauduini sine aliquo herede ab ipso Bauduino genito moreretur, illam supradicti molendini partem predicte ecclesie habere concessit.

De dotibus autem mulieris sue, quas in sequentibus demonstrabimus, precepit quod, illa defuncta, inter filiam suam Esteial et fratrem suum Rualem dotes iste per medium dividerentur. He sunt dotes : medietas de omnibus que in Ver habebat et medietas vinearum quas Andegavim habebat et quicquid ad Briencium suum erat.

Precepit etiam quod si filia sua ante matrem suam moreretur, ne uxor sua aliquid de tenoribus ipsius Bauduini, quamdiu viveret B, per fratrem suum perderet. Statuit idem Bauduinus quatinus si ipse in via illa moreretur, uxor sua, post mortem filie sue, omnes dotes suas cum omnibus que maritus suus dederat, absque Rualem participatione, quamdiu ipsa viveret possideret. Istas autem dotes, scilicet medietatem ex omnibus que ad Ver habebat et medietatem vinearum quas habebat Andegavis et quicquid ad Brientium suum erat, cum omni domo sua sicut parata est, cum omni carruce sue terra que ante januam ipsius Bauduini est et nemus quod in ejusdem domus circuitu est uxori sue B. dedit ejusque dominus Gaufridas, eidem uxori ista supradicta habere concessit. De re vero ista sunt testes : Oliverius Samuelis filius, Odo de Briengun, Normant de Angria, Aleindus de Celli, Albericus de Ire, Gaufridus de Ire, Bernardus Radulfi filius, Robertus de S. Michaele, Maielus de S. Michaele, Ivo de la Galle, qui omnes audierunt ista et viderunt. In illa autem die qua Bauduinus cum fratre suo conventionem istam quam superius diximus fecit, ipse Rualem fratri suo Bauduino et uxori sue nec non et eorum filie, dando fidem, promisit quod eidem Bauduino et ipsius uxori atque filie eorumdem in omnibus fidelis semper esset. Dedit ei fidem etiam quod quicquid de rebus illis omnibus quas idem Bauduinus, in die illa qua Jerusalem proficisceretur, uxori sue et filie sue derelinqueret ipse Rualem ullo modo eis nec auferret nec per aliquem quicquam uxori predicte nec ejus filie auferri pateretur; quin ipse Rualem huic domine et filie sue, si aliquis injuriam aliquam eis inferret vel aliquid de rebus suis vel de tenoribus surriperet vel quicquam de redditibus suis defraudaret, illud tanquam si suum esset quocunque modo posset, etiam guerram tanquam pro se ipso faciendo, huic domine et filie sue fideliter auxiliaretur. De conventione autem ista, quod ipse Rualem eam intemeratam semper teneret, istos in fiducia posuit, qui etiam testes habentur et obsides : Oliverius Samuelis filius, Odo de Briemjun, Bernaldus Radulfi filius, Ivo de la Gali, Albericus de Ire, Robertus de S. Michaele, Bisoilus de Seilum, Hugo de Vergona, Aleindus de Ceile. Isti autem hoc pacto in fiducia ista ab ipso Rualem positi sunt quod si ipse Rualem ex ista conventione aliquo modo exiret, quatinus isti, ab ista domina de fide promissa incitati, illum Rualem quocunque modo possent seu guerram faciendo, sed tamen corpus illius hac de causa numquam violarent, seu cum illo diu placitando, ad prodictam conventionem redire cogerent. De re etiam ista, quod eam Rualem numquam infringeret, Goffridus ipsius Bauduini dominus et Goffridus de Ire, non per fidem sed plano verbo, obsides se concesserunt.

Archival Reference

Angers, bibliothèque municipale, 0844 (0760) [Cartulary of Ronceray] Roll 5 Chapter 28

Citation

“Charter of Baldwin of Vern d'Anjou,” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2275.

Output Formats