Charter of Fulk of Plassis-Macé

Year

Not Given

Summary

As he prepares to depart for Jerusalem, Fulk, lord of Plassis-Macé, entrusts his daughter for three years to the nuns of Ronceray, after which time (if he has not returned) she may either join the community or be married. Fulk grants to the abbey rights in his woods at Fouilloux and confirms an earlier gift made to Ronceray by the daughter-in-law of Hugh of Thouars. 

Text

Antiqua sanctorum patrum eruditione et sapienlum virorum cousuetudine, didicimus res gestas et pactiones sanctarum ecclesiarum noticia litterarum evidentissime designare; ne mens humana, aliqua oppressione diversarum curarum sopita vel oblivione negligentie fuscata vel diuturnitate temporum aut senio gravata, valeat amittere quod ad posterorum memoriam omnimode utile est et valde necessarium assidue revocare. Tempore itaque domni Raginaldi Junioris, Andecavorum episcopi, atque Fulconis eorumdem comitis, ego Fulco de Plauxicio, volens ire lherosolimam, veni in capitulum S. Marie Caritatis et petii a Theburgi abbatissa et a toto capitulo ut filiam meam secum retinerent et honorifice eam, usque ad tres annos, custodirent ; et si, voluntate divina, infra terminum non redirem, juxta voluntatem suam et fratrum suorum et aliorum amicorum, aut marito traderetur aut monialis efficeretur. Petivi etiam, si ipsa nollet fieri sanctimonialis, ut una neptis mea, loco illius, monacheretur ea lege ut daret pro se X libras denariorum. Quod totum libenter michi concesserunt et de beneficio ecclesie, cum libro, revestieruut. Pro hac itaque peticione et concessione, dedi et concessi ecclesie S. Marie Caritatis, in perpetuum, de Bosco Communali branchiam et boscum mortuum quantum sex asini et due eque vel tres quadrige cotidie possent deferre, remota omni costuma. Concessi etiam eis in eodem capitulo quandam decimam de Frigido Fonte, que erat de feodo meo, quam dederat eis Hadoissa uxor Nicholai filii Hugonis Turonis; et dono supradicto revestivi Theburgim abbatissam cum cutello et duo filii mei Matheus et Raginaldus, qui illud donum concesserunt, vidente et audiente omni capitulo. De parte Fulconis viderunt et audierunt: Barnardus de Boileto, Bauduinus de Ver, Fulco de Boeria, Gohardus forestarius, Ernulfus Crassus, Elourinus sacerdos; isti communiter : Guitto de Ponte, Marquerius Almalguini, Robertus de Castro Brientii, David filius ejus; ex parte abbatisse : Rainerius et Hylarius canonici; de laicis : Bernardus Augerii tunc prefectus, Barbotus villicus, Meno, Engelbaus villanus, Stephanus Curtus, Robertus de Juinniaco, Johannes de Valeia, Letardus, Richardus, Goffridus Carnotensis, Fromundus de Valle, Mauricius, Gauterius Gastellus, Goffridus Bellus, Garinus Losduni, Lebertus, Loius, Reaudus, Guirgonus Bibens Solem, Ernulfus filius Guidonis Lomber, Raginaldus Roimer, Fromundus Burdini. Ad majorem confirmationem , misi donum super altare cum eodem cutello, videntibus istis supradictis. Concessi etiam ecclesie S. Marie pasnagium de Bosco Communali, ad porcos cellarii, per partem matris mee: per alias partes porcum pro obsolo. Hoc donum dedi et feci in eodem capitulo, videntibus et audientibus istis supradictis.

Archival Reference

Angers, bibliothèque municipale, 0844 (0760) [Cartulary of Ronceray] Roll 2 Chapter 50

Citation

“Charter of Fulk of Plassis-Macé,” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2277.

Output Formats