Charter of Hugh of Chaumont-su-Loire, 1128

Year

1128

Summary

On the same day that he was to receive the cross, Count Fulk V of Anjou summoned Hugh of Amboise [i.e. Hugh of Chaumont-su-Loire] to his full court (curia plenaria) at Le Mans in order to resolve a dispute that had broken out between Hugh and the monks of the abbey of Marmoutier. Having renounced his claims to certain customs he had exacted from the monks in his lordship of Amboise, Hugh proceeded to take the cross himself. Also present at the gathering were a number of high ranking dignitaries, such as the famous bishop of Tours Hildebert, and the count's family including his sister Ermengard and her son Conan III of Brittany. This gathering of dignitaries highlights the momentous occassion of the count's cross taking.

Text

Licet in curia FulconisAndegavorum comitis, presente Girardo, Engolismensi episcopo, ac sanctae Romanae Ecclesiae legato, necnon Ildeberto, Turonensi archiepiscopo, Guidone, Cenornannensi, Ulgerio, Andegavensi, Hamelino, Redonensi episcopis, plurimisque utriusque ordinis venerabilibus personis, Hugo de Ambazia diversis locis et terminis de querelis quas adversus eum pro consuetudinibus, quas in terra nostra immiserat, habebamus, justitiam exequi subterfugisset, quod ad memoriam posterorum scribi potuisset, vitandi tamen fastidii gratia hoc solum memoriae stili officio commendare statuimus, quod tandem Dei miseratione compunctus se nobis plurima dampna injuste intulisse et injurias fecisse penituit et consuetudines et exactiones, quas in terra nostra et hominibus nostris violenter immiserat, dimisit. Nam ut, caetera omittentes, hoc in primis memoriae posterorum quam paucis commendemus, cum Turonus contra praefatum Hugonem in curia plenaria comitis, presente suum inde obtulit, quod neque Hugo de Ambazia neque pater ejus has consuetudines quas in terra Beati Martini et hominibus ejus exigebat, aliquatenus habuerant. Sed hanc probationem Hugo de Ambazia recusavit. Post multa denique colloquia et, ut praelibatum est, plures placiti terminos nobis et illi a comite positos, praefatus Hugoad ascensionem Dominicam, jussione comitis, Cenomannis venit. Ad eandem quippe civitatem maxima cleri procerumque curia convenerat, quia comes Andegavensis, Ierusalem profecturus, crucem ibidem accipere debebatIpsa igitur die festivitatis, nos curiae praesentavimus; cumque per domnum Hugonem de Pagano, magistro Templi, de concordia facienda inter nos et domnum Hugonem de Ambazia, ut consuetudines videlicet quas in terra et hominibus Beati Martini violenter et injuste immiserat, et exactiones quas in ea faciebat Ambaziae dominus, quia eas nullatenus diratiocinari poterat, dimitteret, antequam crucem comes accepisset, sermo exorsus esset, praefatus Hugo respondit se, quod diu tenuerat et de feuo comitissae habere dicebat, nullatenus dimittere velle. Tum comes, visus aliquantulum indignari, libera excelsaque voce dixit quod has consuetudines quas, ut saepius dictum est, in terra Beati Martini exigebat de feuo suo idem Hugo prorsus non habebat; quippe qui hoc ipsum in curia sua nullomodo diratiocinari valebat, tociensque hoc in curia sua probare volens justitiam exequi semper subterfugiebat. Quid plura? Consilio tandem domni Hugonis, magistri Templi, Deique miseratione respectus, culpabilem se recognovit, consuetudinesque quas in terra nostra et hominibus nostris exegerat, se injuste fecisse palam confessus est, veniamque petens in manu Ildeberti, Turonensis archiepiscopi, domnique Guidonis, Cenomannensis episcopi, Ulgerii, Andegavensis episcoporum, domnique Odonis, abbatis nostri, eas ex integro guerpivit, et quicquid nobis forisfecerat, guadiavit. Domnus vero abbas, prece comitis et venerabilium utriusque personarum quae aderant consilioque fratrum suorum, qui cum eo ibidem erant, quod nobis forisfecerat dimisit. Testes inde sunt: Fulco, comes Andegavensis, et filius ejus, GaufredusIldebertus, archiepiscopus, cum praefatis episcopis, Hugo de Pagano, magister TempliWillelmus de BurisConanus comes et mater ejusJohannes de Monte Basonis et alii plures; de monachis, domnus Odo abbasNicholaus et Willelmus de PaciacoLaurentius bajulusHugo hospitalarius.

Aliquantis etiam evolutis diebus, jam cruce accepta, quia Ierusalem profecturus eratpraefatus Hugo de Ambazia in capitulum nostrum venit, et de his quae nobis forisfecerat, veniam humiliter petivit, et, sicut Cenomannis fecerat, recognovit quod consuetudines quas in terra nostra requisierat, injuste et violenter eas immiserat. Nos igitur quibus est proprium pro inimicis orare, quantum in nobis fuit, quod nobis forisfecerat iterum dimisimus. Huic recognitioni et ejus satisfactioni interfuerunt Paganus de CamiliacoOdo de FontanisMairellusHaimericus de BollentGuido filius HubertiGaudinus RufusStephanus LisiardiRadulfus milesSenoratusJohannes de Hospitio. Laudet major.

Actum anno ab incarnatione Domini MC. XXVIII, indictione VII.

Archival Reference

Paris, B.N., Touraine, IV, no. 1500, f. 256 and no. 1501, fol. 257-8

Citation

“Charter of Hugh of Chaumont-su-Loire, 1128,” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2281.

Output Formats