Charter of R. Gabard

Crusader

Year

Not Given

Summary

When he left for Jerusalem, R. Gabard left his lands in the custody of Saint Peter, William Gilbert the bishop of Poitiers, and a group of his friends and relatives. He specified which lands should be held by particular individuals. He also specified how his lands ought to be divided in alms for the church of Holy Trinity of Maueleon, should he not return from crusade, naming his brother Geoffrey Gabard and his friend Aimery Durand as his executors.

Text

Notitiae succedentium pateat, quia R. Gabardus quando Hierusalem perrexit, in custodia sancti Petri et domni Willelmi Gilleberti tunc temporis Pictavorum episcopus et ejus cleri terram suam ac possessionem reliquit atque ceterorum dominorum et amicorum suorum et cum his omnibus Gaufrido fratri et Aimerico Durando amico suo in salva custodia commendavit ad hoc ut convenientia servicia justa quod exposceret jus convenienter dominis facerent. Feoda et terras ut ex Toarcensi pago habebat, Gaufrido Gabardo fratri custodienda reliquit, et que ex Andegavensi pago Aimerico Durando, praeter partem unam quam in custodia permisit habere Andree abbati de Malleone et canonicis, videlicet terram de Guioneria 1 et plaisecium et pratti, sicut Constantinus de Sauzeia ab eo in villicatione dies octo antequam moreretur tenuerat, et ad Brajarderiam dimidiam bordariam terre in qua stabat Bernardus Menantellus in die quaperrexit R. Et ad ortos de omni terra propria decimam, sicut habebat, et de masura de gurgite Sauzosa decimam, sicut ipse habebat ; de borderia Johannis Landrici similiter et pratum quod mercatus est de Giraudo de Chaveignes, ad plaisecium Guillelmi de Molins, ipso G. concedente, qui de servicio ad festum S. Johannis xii denarios habet. R. istas partes dimisit terram sine dono vel vendicione vel concessione, vel vadimoniacione quam alicui faceret, praeter hoc quod frater suus mutuo dedit ei x libras, pro quibus promisit habere omnes consuetudines rectas de terra et rectas exituras et unam questuram convenientem in anno et pro captione corporis rectam talletam, in borderia ii sol. et dimidium; sed in retinuit centum solidos ad debitum solvendum quod eidem debebat, et post duos annos terram liberam habendam absque impedimento alicujus census regrederetur. A Durando similiter aliam partem dimisit preter hoc quod solummodo 50 sol. ad solvendum debitum retinuit, et post nu anos debita soluta terra libera remanebit ; et si infra terminos redierit, ubi fiducias de censu terminis convenientibus dare voluerit, terram habebit. Et si casu acciderit quod non revertatur, quod ecclesie sanctae Trinitatis dimisit, concessione domini Willelmi Pictavorum episcopi in elemosina donavit pro animarum parentum suorum et sui remedio. Et ecclesiae sancti Jovini de Malleone dimisit commendationem de terra Olgerii. Cetera de patris sui possessione concedit illi qui jure propinquitatis juste vindicante poterit, sicut elemosinam distributam concedat, et sicut justum est, custodiat. De terra avi sui, fratri suo jura concessit ; insuper de omnibus recuperamentis et empticiis quicquid juste habebat. Ipse vero Gaufridi Gabardi atque Aimerici Durandi fidem accepit ut si forte obiret quamdiu suarum possessores extiterent, helemosinam sicut disposuerat, servarent ad utilitatem ecclesiarum. Videntibus istis Andree abbate, Gaufrido Renerio can., Audeberto can., Petro Gabardo can., Gosberto Gabardo, Girardo de Bosco, Guilleimo Audoino, Vaslino Pelletario, Stephano Badelina, Arberto Brizone, Bodino de Montornau, Raginaudo de Sauzeia

What follows was written on the reverse of the charter

Postquam mors R. Gabardi a repedantibus de Jerusalem agnita est, Aimericus Durandus et Savaricus de Calceia subrogati heredes, banc helemosynam ad utilitatem sancte Trinitatis et clericorum ibidem sub Deo et episcopo degentium, sicut R. disposuerat, in capitulo canonicorum sanciverunt ac custodire: promiserunt. Sed singulis annis duo sextaria avene retinuerunt, et xn denarios temporibus quibus dominis servicia redderent. Canonici vero tam eis quam parentibus fraternitatem concesserunt, sicque ea die fratres invicem facti sunt. Unde et testes qui haec viderunt et audierunt viros probatissimos nominamus, Gaufridum de sancto Laurentio, Gosbertum Gabardum, Petrum Arnaudum, Stephanum Badelinam, Arbertum Brichum et alios plures.

Archival Reference

Paris, bibliothèque Ste-Geneviève, MS 1876, t. 17 p. 175 [charters of Holy Trinity Mauleon copied in 1673 by Jacques Thieulen and published by Fonteneau]

Citation

“Charter of R. Gabard,” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2282.

Output Formats