Charter of Henry I of Troyes, 1179-1180 (2)

Year

1179-1180

Summary

Count Henry is received at the monastery of St Benigne of Dijon as he is travelling to Jerusalem. The count asks for forgiveness for injuries he and his bailiffs inflicted on some of the monastery's priories and asks for prayers for the good of his body and soul. Furthermore, Henry addresses a specific concern raised by the priory; namely, the custodianship of the institution's priory of St Blin had been placed in the hands of Wiardo [probably Guyard], lord of Reynel, but, according to a charter issued by Hugh of Troyes (Henry's predecessor), it should have remained the responsibility of the lords of Troyes. Count Henry agrees to deal with this problem on his return from Jerusalem and notes that his successors will deal with it if he does not return. Moreover, the count agrees to maintain a prebendary.

Text

Ego Henricus, Trecen. comes palatinus, notum facio presentibus et futuris quod, cum pro remedio anime mee iter Jherosolimitanum arripuissem, apud Divionem presentialiter constitutus et ab abbate Sancti Benigni Divionensis et conventu ejusdem loci in capitulo honorifice susceptus, humiliter petii ut dampna et injurias quas ego et ballivi mei in quibusdam prioratibus ejusdem monasterii sub dominio meo constitutis intuleramus, mihi remitterent et pro salute tam corporis quam anime mee jugiter Dominum exorarent. Qui, precibus meis benigne condescendentes, participationem omnium bonorum que in ipso monasterio, tam in capite quam in membris facta fuerant vel de cetero fierent, mihi concesserunt et quod in obitu meo tantum pro me fieret in missis et in aliis beneficiis quantum fit in obitu pro abbate ejusdem monasterii.

Sed specialiter conquerebantur super hoc quod tradideram nobili viro et fideli meo Wiardo, domino de Risnello, custodiam prioratus Sancti Benigni Bertiniace curtis, dicentes quod in carta Hugonis comitis, antecessoris mei, plenius continebatur quod ipse vel ejus heredes nullo modo ipsam custodiam in alia manu quam in propria possent tradere vel ponere. Qua carta ibidem diligenter inspecta, de supradictis michi plenarie constitit et quod in prioratu predicto pauper prebendarius continue debebat sustentari et qualibet die lune missa pro salute comitum Trecen. debebat celebrari. Cum igitur ibidem voluntati eorum satisfacere non possem, prout tenebar, eis promisi bona fide quod in reditu meo custodiam ipsam in manu mea propria reducerem nec aliquando de cetero contra hoc venire aptentarem et, si forte in ipso itinere vel alibi de me contingeret humanitus, volui et precepi ut hoc ipsum pro me heredes mei facere et adimplere tenerentur.

Testes : Hugo dux Burgundie, Odo Campaniensis, Guillermus marescallus, Ertaudus camerarius, Theobaldus de Fimis, magister Philippus, Petrus Lingonensis. Actum Divioni, cum irem Jherosolimam, anno incarnati Verbi M° C° LXXVIIII. Data per manum Stephani, cancellarii.

Archival Reference

Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 5993a, fol. 175-175v; Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 17080, fol. 60

Citation

“Charter of Henry I of Troyes, 1179-1180 (2),” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2286.

Output Formats