Charter of Henry I of Troyes, 1179-1180 (5)

Year

1179-1180

Summary

After visiting the holy sites of Abraham, Isaac and Jacob, Count Henry felt inspired to grant several gifts to Amalric, the first Latin bishop of Hebron. These included: a revenue of 15 pounds each year; land to build a house of canons in Troyes, which was to be exempt from tolls; and the opportunity to acquire fiefs in Champagne.

Text

Ego Henricus, Trecensium comes palatinus, notum fieri volo omnibus tam futuris quam presentibus quod, cum in terra Hierusalem essem et loca sancta visitarem, tandem in optatam sanctorum patriarcharum Abrahe, Isaac et Jacob basilicam orandi gratia perveniens, Amalrici venerabilis ejusdem ecclesie Latinorum primi episcopi et canonicorum ibidem Deo devote servientium paupertati misericorditer compatiens, dedi et concessi eis XV libras de provinensibus annui redditus in civitate Trecensium in perpetuum accipiendas et domum unam vel plateam in eadem civitate, in qua canonicis ejusdem ecclesie in terra mea manentibus domus honesta possit edificari. Preterea eisdem concessi canonicis ut in merces alienorum emendo vel res suas vendendo ab omni consuetudine ad me pertinenti libere et immune tam a me quam ab heredibus vel quibuscumque successoribus meis in perpetuum absolvantur. Quotiescumque autem canonici vel fratres in terra mea manentes ad matrem ecclesiam suam Ebronensem aliquid transmittere disposuerint, ab omni venda et a pedagio vel consuetudine mihi debita, per totam terram meam liberum introitum et exitum habentes, liberi et immunes semper existant. Concessi iterum eisdem canonicis ut tam clerici quam etiam laici in terra mea manentes, tam sani quam infirmi, cum omni hereditate vel qualicumque possessione sibi contingenti prefate ecclesie ordinem licite assumere possint. Quicquid autem supradicti canonici vel fratres in terra mea ad feodum meum vel quoquomodo ad me pertinens tam dono quam emptione adquirere possint, absque omni contradicto tam mei quam heredum vel quorumcumque successorum meorum in perpetuum teneant et habeant ipsique et omnes eorumdem familie a venda et a pedagio et ab omni consuetudine per totam terram meam liberi existant et immunes. Ob recordationem igitur animarum patris et matris mee uxorisque ac puerorum et omnium predecessorum meorum supradictam concessionem, elemosinam atque donationem Ebronensi ecclesie feci ego Henricus, Francie comes palatinus. Quod ut notum permaneat et ratum teneatur, sigilli mei impressione firmavi. Testibus Henrico comite Grandis Prati, Gaufrido fratre ejus, Willermo de Sancta Maura, Willelmo marescallo, Artaudo camerario, Roberto de Milii, Teobaldo de Fimis, magistro Philippo, magistro Hugone, Nicholas capellano, Petro Bristaudo, Milone de Pruvino aliisque pluribus. Actum in urbe sancta Hierusalem, anno incarnati Verbi M° C° LXXIX. Datum ibidem per manum Stephani, cancellarii. Nota Alberici.

Archival Reference

Sixteenth-century copy by Pierre Pithou, Bibliothèque nationale de France, Collection Dupuy, t. 228, fol. 20; Archives départementales de l'Aube, 45 H 9; Bibliothèque nationale de France, Collection Duchesne, t.74, fol. 97

Citation

“Charter of Henry I of Troyes, 1179-1180 (5),” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2289.

Output Formats