Charter of Henry I of Troyes, 1179-1180 (4)

Year

1179-1180

Summary

While staying in Jerusalem for an extended period of time, Henry granted an annual revenue of 10 pounds to the church of Notre-Dame of Josaphat, noting that it should be continued by his sons and wife after his death. Additionally, he granted them rights to acquire lands within his fiefs and centives.

Text

Ego Henricus, Trecensium comes palatinus, notum fieri volo tam presentibus quam futuris quoniam, cum in urbe sancta Hierusalem moram facerem, die quadam in ecclesia Beate Marie de Josaphat orationis causa existens et tam loci sanctitatem quam monachorum ibidem Deo devote servitium religionem considerans, dedi et concessi ipsis monachis decem libras annui redditus quas, cum Deo annuente rediero, assignabo. Si autem morte preventus decessero, quod absit, volo et firmiter precipio quod uxor mea et filius meus et custodes terre mee predictas decem libras predicte ecclesie singulis annis reddendas assignent. Prenominatis etiam concessi monachis ut quicquid ad feudum et censum meum pertinens tam dono quam emptione acquirere poterint libere habeant et teneant. Concessi etiam eisdem ut tam clerici quam laici, tam sani quam egri, ad ordinem illum accedere volentes se cum possessione et hereditate sua possint transferre. Quod ut notum permaneat et ratum teneatur, sigilli mei impressione firmavi. Testibus : Henrico comite Grandis Prati, Gaufrido fratre ejus, Willelmo de Sancta Maura, Willelmo marescallo, Roberto de Milii, Artaudo cammarario, Theobaldo de Fimiis, magistro Philippo, magistro Hugone, Milone de Pruvino. Actum in urbe Hierusalem, anno incarnati Verbi M° C° LXX° IX°. Data ibidem per manum Stephani, cancellarii. Nota Alberici.

Archival Reference

Original lost. Copy in the the register of Notre-Dame de Josaphat

Citation

“Charter of Henry I of Troyes, 1179-1180 (4),” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2290.

Output Formats