Charter of Henry I of Troyes, 1179-1180 (3)

Year

1179-1180

Summary

Henry gives 10 pounds to Sebastia, which is to be collected annually at the gate of St Jean in Provins during the May fair. His wife and successors are to continue this revenue if Henry dies.

Text

Ego Henricus, Trecasinum comes palatinus, notum fieri volo tam presentibus quam futuris quod, cum in terra Hierusalem moram faceremus, die quodam in basilicam Sebastiensem precursoris Domini orandi gratia pervenientes et tam loci sanctitatem quam canonicorum ibidem Deo devote servientium religionem considerans, dedi et concessi predictis fratribus decem libras annui redditus, quasque cum Deo juvente rediero ubi debeant accipi assignabo ; si autem morte preventus decessero, quod absit, predictas decem libras prefatis fratribus concedo et assigno annuatim habendas apud Provinum in nundinis Maii in portagio porte que dicitur Sancti Joannis ; unde volo et firmiter precipio quod uxor mea et filius meus et custodes terre mee prenominatas decem libras post hujus mee carte notitiam sine dimnutione sive dilatione et vexatione aliqua, sicut jamdictum est, predictis fratribus annuatim reddant. Hoc autem donum ideo dedi memoratis fratribus ut illi singulis annis patris mei et matris mee et filiorum meorum faciant anniversarium. Hoc ergo predictum munus ut notum permaneat et ut ratum teneatur, sigilli mei impressione firmavi. Testibus subscriptis : Henrico comite Grandis Prati, Guillelmo de Sancta Maura, Guillelmo mareschallo, Roberto de Mylliaco, Artaudo camerario, Theobaldo de Fimis, magistro Philippo, magistro Hugone, Guillelmo fratris milicie Templi. Actum est hoc in urbe Sebastiensi anno incarnati Verbi M°C°LXXIX. Data per manum Stephani, cancellarii. Nota Alberici.

Archival Reference

All medieval copies lost. Guillaume Morin, Histoire générale des pays de Gastinois (Paris: Pierre Chevalier, 1630), 314-315.

Citation

“Charter of Henry I of Troyes, 1179-1180 (3),” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2291.

Output Formats