Charter of Henry the Liberal, 1178

Year

1178

Summary

In 1245, this charter was copied from an earlier one issued by Count Henry the Liberal in 1178. The original relates how Count Henry approved the transfer of Peter of Curcellis's lands to the brothers of Prémontré. Then, after Peter had taken up the cross, Henry arrived at the institution to make further grants.

Text

Commiseratione divina Laudunensis episcopus. Universis fidelibus Christi presentes litteras inspecturis. Salutem in domino. Noveritis quod nos cartam nobilis recordationis Henrici quondam Trecensium comitis palatini ecclesie premonstrate concessam inspeximus sub hac forma.

Ego Henricus, Trecensium comes palatinus, notum facio presentibus et futuris, quod, cum domui et fratribus de Premonstrato terram Petri de Curcellis laudassem, postea, signo dominice crucis assumpto, cum eosdem fratres et domum eorum visitaturus illuc venissem, eis laudavi quicquid apud Cis et in potestate de Cis et apud Domnum Medardum et apud Ru et apud Praellam dono sive elemosina sive etiam emptione possent acquirere. Eorum etiam que acquisierint, consuetudines, si quas ibi habuero, tam in terragiis, quam in censibus, et v inagiis, eis concessi; et quicquid ibidem de feodo meo acquisierint unde h/ dominium non amittam, laudavi.

Quod ut notum permaneat et stabile teneatur in perpetuum, litteris annotatum sigilli mei impressione firmavi. Affuerunt autem huius rei testes: Henricus comes Grandis PratiGaufridus frater eiusWillelmus marescallus;Theobaldus RévelarzErtaudus camerarius; et Milo de PruvinoActum anno Incarnati Verbi MCLXXVIII. Data apud castrum Theoderici per manum Stephani cancellarii, nota Guillermi.

Datum anno domini millesimo ducentesimo quadraginta quinto. Epacta Quarta ante Epiphaniam Domini.

Archival Reference

Paris, BnF Collection de Picardie 290 fol. 13

Citation

“Charter of Henry the Liberal, 1178,” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2293.

Output Formats