Charter of Hugh of Troyes, 1108

Crusader

Year

1108

Summary

This pancarte begins with a charter of 1108, in which Count Hugh of Troyes, "after striving for Jerusalem," confirms grants he made four years earlier to the abbey of Molesme while he was at the Council of Troyes in 1104 (before his departure). The charter is ratified by Hugh's nephew, Theobald.

Text

Ego quoque, Jerosolimam postea tendens, Molismum adii orationis gratia ibique omnes homines cum uxoribus eorum et liberis qui de potestate Rumiliaci Trecis morabantur, superiori dono addidi, concedens salvamentum eorum omnium quorum in potestate Rumiliaci capita sunt ecclesie sepedicte, concedens etiam eidem possidendos eos qui de eadem potestate manent Trecis vel Insulis ne quid ex ea minuatur aut decidat, preter Leobaudi uxorem et ejus filios.

Licet igitur dona hec mea et dictorum principum et etiam dicti ducis, Molismensi ecclesie non uno sint eodemque tempore collata, volui tamen universa in hac pagina congeri et ut inconvulsa deinceps permaneant sigilli mei impressione cum testibus subscriptis plenius confirmari. Si quid vero de donis patris mei et fratrum meorum et meis minus hic scriptum fuerit quam jus poposcisset, non ideo que memorialiter scribi non potuerunt et tamen dudum a me ipso et ab eis data sunt ecclesie a confirmatione ista removeo, sed, sicut scripta ita inscripta que hactemus tenuit eadem ecclesia, omnimodis fixa permanere decerno. Actum est hoc et confirmatum apud Castellionem super Sequanam anno ab incarnatione Domini MCVIII, testibus hiis : Willelmo Nivernensi, Airardo Brinie, Milone de Barro, Hugone de Rinello comitibus, Guidone Gannelruci, Rogerio Jovisville, Haimone de Falconees, Jofredo de Calvomonte, Bertranno sine Terra, Jofredo Furnerio, Hilduino de Marrolis, Pontio de Triagnello.

Ad hec ego comes Teobaudus, dicti Hugonis avunculi mei vestigiis pie inherens cum Jerosolimam devotus tenderet, rogatu ejus sigillo meo confirmavi ecclesie Molismensi perpetuo possidendum quicquid ei ipse confirmaverat et insuper quicquid de casamento meo ipsa ecclesia quolibet modo acquisierit, sibi gratanter concedens corroboravi, testibus hiis : Milone comite de Barro, Guidone Wangionisrivi domino, Andrea de Baudimento, Rocelino de Vendopera, Milone de Diunvilla, Pontio de Castello Chapis, Gaufredo de Trecis, Otranno filio ejus, Lebaudus et Grimaudus burgenses mei de Trecis.

Archival Reference

Dijon, Arch. dèp. Côte d'Or, 7H299

Citation

“Charter of Hugh of Troyes, 1108,” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2295.

Output Formats