Charter of Erard I of Brienne, 1114

Year

1114

Summary

The charter, issued by Abbot Roger of Montier-en-Der, describes how Count Erard of Brienne held several churches unjustly, St Remi of Ceffonds amongst them. Erard places them into the hands of Bishop Philip of Troyes as he is preparing to leave for Jerusalem. Assent for this act was also required from Roger of Joinville, who had granted Ceffonds as a fief to Erard, who had in turn granted it to a knight of Brienne named Ingelbert.

Text

De altari Sigifontis remissa ab Airardo comite.

In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis. Ego Rogerus gratia Dei abbas Deruensis abbas notum facio tam presentibus quam futuris aecclesiae filiis quod comes Breonensis Airardus altare Sancti Remigii Sigifontis et alia quaedam altaria quae aecclesiae nostrae appendebant, iniuste tenebat. Qui cum iturus esset Iherosolimam, et a Romana sede generale et iustum exisset edictum laicos ab altaribus et ceteris aecclesiasticis prorsus remoueri, Trecas adiit, me presente quae de altaribus iniuste tenuerat Philippo episcopo manumisit. Qui audita et probata nostra super ipsis altaribus causa quod comes manumiserat nobis reddidit. Rogerus quoque Iunuillensis quem predictus comes de altare Sancti Remigii feodauerat, comitis manumissionem probauit, et Ioniuillae nobis presentibus cum monachis nostris Letaudo preposito, Odone capellano, Giroldo camerario. Laicis quoque Guidone Vuangionisriui, Girberto uillico, Macelino, Pagano filio Hepelini, coram uxore et principibus suis Hugone capellano, Hugone dapifero, Bosone de Panceio, in presentia donni Guilelmi Kathalaunensis episcopi, cum clericis suis, Rogero de Busnimonte, Rainaldo cancellario, eidem altari et ad altare pertinentibus renuntiauit, et ut nostra ad nos redirent concessit. Quidam uero miles Breonensis Ingelbertus nomine de predicto altari Sancti Remigii feodatus huic manumissioni non consensit, post quod a Philippo episcopo Trecensi in iudicium uocatus, presente Trecensi capitulo in causa sua defecit, et aecclesia nostra iudicio Trecensis conuentus sua recepit. Vnde ille iratus et iusto iudicio non consentiens in nos insurrexit, et quod canonice perdiderat uiolenter retinere uoluit. Quapropter ab episcopo in ius rogatus et uenire renuens, anathematis uinculo ligatus tandem resipuit, et quod uiolenter usurpabat prius per se coram episcopo, et coram clericis Rainaldo preposito, Iocelino archidiacono, Simone archidiacono, Odone cantore, presentibus comitibus Airardo Breonensi, Milone de Barro super Sequanam, postea apud Breonam coram Rainardo decano et clericis, presentibus etiam eodem Airardo comite et Milone predicto comite, cum uxore et filiis Neuelone clerico et aliis eidem altari renuntiauit, et nobis id habere libere in perpetuum concessit. Quae conuentio ut inconuulsa permaneat et aecclesia nostra res suas sine calumpnia alicuius et inquietudine possideat, testium utriusque partis nomina subiecimus, et sub testata fide posteritati quae gesta sunt fideliter mandamus.

S. Rogeri abbatis.
S. Odonis monachi.
S. Galteri monachi.
S. Grimaudi monachi.
S. Rainardi decani.
S. Girardi capellani.
S. Airardif comitis.
S. Milonis comitis.
S. Milonis de Decaniuilla.
S. Rainaldi Rufi.
S. Macelini.
S. Milonis fratris eius.
S. Pagani filii Hepelini.
S. Girardi de Lutosis.
S. Guarini de Lutosis.

Archival Reference

Chamarandes-Choignes, Arch. dép. de la Haute-Marne, MS H(007) 0001, ff. 108r–109r

Citation

“Charter of Erard I of Brienne, 1114,” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2296.

Output Formats