Charter of Hugh of Troyes, 1114

Crusader

Year

March 8, 1114

Summary

Count Hugh of Troyes makes donations to St Martin of Epernay (the burial place of his father) while he is preparing to set out to Jerusalem. He does so in the presence of King Louis, Theobald of Blois and Adela of Blois.

Text

Fixum atque ratum teneat fidelium ecclesia atque tam futurorum quam presentium noverit solertia quoniam Hugo, comes Campaniae, suo tempore venerabilis atque sibi subditis pius et affabilis, cum ob suorum veniam peccaminum in Jerusalem iturus esset, pluribus ecclesiis pro sua suique patris atque genitricis animabus multa bona contulit atque sibi suppositis multas consuetudines condonavit. Apud Sparnacum autem castrum, quod jure quieto possidebat quia de suae matris dote fuerat, consuetudinem avenae, quae summata dicitur, et nummos placiti generalis perpetualiter induisit. Ne ergo aliquis suorum successorum hoc temere violare presumeret, in quodam generali conventu de pace firmanda, media quadragesima Rhemis habito, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo decimo quarto, in presentia Ludovici regis Francorum et Theobaldi comitis ac ipsius genitricis a Radulpho archiepiscopo, sub anathemate firmari instituit et ad perpetuam corroborationem sub sigilli imagine confirmavit.

Archival Reference

Original lost. 1617 copy by Georges Montgérard in Histoire de l'abbaye de Saint-Martin d'Epernay, Bib. Mun. Epernay MS 88, ff. 10–11.

Citation

“Charter of Hugh of Troyes, 1114,” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2297.

Output Formats