Charter of Hugh of Troyes, 1114 (2)

Crusader

Year

May 20 to August 1, 1114

Summary

This charter records that Count Hugh of Vitry (Hugh of Troyes) made numerous donations to St Pierre-au-Monts of Châlons while he was about to set off to Jerusalem. Of particular note, it describes Hugh as "protector and defender of the poor of Christ" and notes that he had vowed to "carry the cross after Jesus".

Text

In nomine sanctae et individue Trinitatis. Cum rerum mutabilitate variante plurima quae inconvulsa permanere videbant versa vice contraria mutato pervertere soleat, providentiae utique studio necesse est praemuniri, prout facultas suppetit, contra omnia quae fore in posterum adversa. Nos igitur, instabiles eventus maxime praecavens, sancta Dei ecclesia quaeque sibi conferuntur largitione Dominum timentium et munificentia corroborare consuevit litterarum testimonio et auctoritate legitima, ne quis, succedente tempore, temerario ausu vel propinquitatis jure repetere aliquid horum praesumat. Tempore igitur domni Benedicti abbatis ecclesiae beati Petri Cathalaunensis, pauperum Christi tutor et defensor Hugo, venerabilis comes Vitreiensis, utilitati ecclesiae nostrae consulens, post plurima dona et praedia quae ecclesiae nostrae contulerat, novissime cum respectu divinae gratiae proposuisse Jherosolimam adire et crucem portare post Jesum, non in angariam sed in spiritum mansuetudinis, fratrum ejusdem loci se orationibus commendans, decimam thelonei Vitriacensis perpetualiter habendam concessit, silvulam quoque ecclesiae beatae Genovefae contiguam pariter concessit, ita ut sine assensu monachorum ipsius ecclesiae deinceps non praesumat succidere aliquis. Et ut hujus elemosinae largitio permanere firma et stabilis ipsam his litteris et sigilli sui adtestatione roborare praecepit. Campum quoque vicinum ecclesiae cum prato supra ripam fluminis concessit. Huic ergo legitimae diffinitioni interfuit reverentissimus domnus Guillelmus episcopus Cathalaunensis et domnus Odo archidiaconus pariterque alii quorum nomina haec sunt : S. domni Guillelmi episcopi. S. Odonis archidiaconi. S. Alberti capellani. S. Milonis comitis super Sequanam. S. Josberti dapiferi. S. Petri constabularii. S. Hugonis fratris ejus. S. Vualberti. S. Milonis de Cernum. S. Rodulfi filii Hervei. S. Romari. S. Petri praepositi. S. Girardi villici. Actum in monasterio beati Petri Cathalaunensis, anno ab incarnatione Domini M. C. decimo quarto, indictione septima, epacta duodecima, concurrente III, regnante Ludovico Francorum rege anno sexto regni, primo pontificatus ejusdem.

Archival Reference

Later paper copy. Châlons-en-Champagne, Arch. dép. Marne, H737

Citation

“Charter of Hugh of Troyes, 1114 (2),” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2298.

Output Formats