Charter of Hugh of Troyes, 1114 (3)

Crusader

Year

August 2, 1114

Summary

In the presence of Archbishop Ralph of Reims and Abbot Azenaire of St Remi, Count Hugh of Champagne notes his desire to go to Jerusalem while granting to St Remi the sauvements (money raised in exchange for not doing military service) due from the vills of Courtisols and Isse, as well as the customs due from Louvement due to the castle of Vitry.

Text

In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen. Dum apostolica instruat sententia mundi hujus cuncta fore transitoria, cavere habet omnis verus israhelita ne ipsius avide sequens ludibria invidi hostis male cautum incidat in foveam. Hec ego Hugo, comes Campanie, rationabili diligenter contemplans ratione, animadverti fore consulendum michi in presenti tempore sicque studui piis opibus operam dare quatinus portionem meam et mansionem in terra viventum valeam acquirere. Unde, cum Jerusalem vellem expetere, de propriis redditibus quamplurimis casis Dei plurima michi placuit condonare, inter quas ecclesie beati Remigii Francorum apostoli ville sue, que Curtisausorum nuncupatur, salvationem, quam homines ejusdem ville mihi dabant, spontanee condonavi, similiterque ville que Exia nuncupatur. Condonavi etiam omnes consuetudines apud Lupimontem, Vitreiaco castro pertinentes, pro salute anime mee, quas predecessores mei ibi tenuerant, ex hiis omnibus in presentia domni Rodulfi archiepiscopi et domni Azenarii abbatis, astante quoque omni conventu fratrum, cum consilio ac laude obtimatum meorum, super altare predicti confessoris donum feci, ita ut amplius nullus heredum meorum vel successorum inde quicquam prorsus requirat vel reclamet. Quod ne senio temporum oblitaretur, in posterum majestatis nostre sigillo consignari feci et testibus ydoneis de domo mea, qui ibi tunc affuere, corroborari mandavi : S. Petri, constabularii mei, filii Loranni de Vitriaco. Signum Johannis Marogili castri vicecomitis et Drogonis capellani mei. S. Josberti dapiferi mei. S. Milonis de Cerneio. S. Houtranni prepositi, Ernaudi villici Marogili, Pagani filii Rainaldi Cordelle et aliorum quam plurimorum. Testes a parte beati Remigii: domnus archiepiscopus Radulfus, domnus Azenarius abbas, Lambertus decanus et omnes conventus fratrum, Balduinus dapifer, Erlaudus vicedominus, Hugo Cossardus, Heribertus panifer, Thomas villicus, Deoratus, Wildricus matricularius, Wiardus Budez, Petrus filius matris sue et ceteri quamplures. Actum est hoc anno Verbi incarnati Millesimo centesimo quarto decimo, regnante in Gallia nobilissimo rege Ludovico anno sexto, Remis vero presidente prenominato Rodulpho archiepiscopo anno septimo.

Archival Reference

Thirteenth-century cartulary of St Remi. Châlons-en-Champagne, Arch. dép. Marne, Reims, H1413, 124–5 no. 140.

Citation

“Charter of Hugh of Troyes, 1114 (3),” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2299.

Output Formats