Letter of Ivo of Chartres, 1114 (4)

Crusader

Year

Before October 28, 1114

Summary

While preparing for his second journey to Jerusalem, Count Hugh of Troyes received a letter from Bishop Ivo of Chartres in which the prelate wished the count well in his journey to Jerusalem but also aired concerns about the state of his marriage with Elizabeth of Burgundy.

Text

Ivo, Dei gratia, Carnotensis ecclesiae minister, Hugoni magnifico et spectabili Trecassinorum comiti, sic militare in via, ut regnare possit in patria. Audivimus et cognovimus quod Hierosolymam profecturus militiae Christi teipsum devovisti, illam evangelicam arrepturus militiam, qua cum decem millibus secure pugnatur adversus eum qui cum viginti millibus adversum nos pugnaturus occurit... Haec tibi, carissime, ausu caritatis scripsi, ut propositum tuum ita circumspicias, quatinus sicut videtur laudabile in oculis hominum, ita in oculis Dei videatur acceptum, et sic impleas vota voluntaria, ut non omittas legitima. Duxisti uxorem, quod lex naturae initiavit et lex evangelica atque apostolica subsecuta firmavit. Dicit enim vetus lex : "Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una" et Evangelium : "Quod Deux conjunxit, homo non separet " et Apostolus : " Unusquisque habeat uxorem suam propter fornicationem, et vir reddat debitum uxori et uxor similiter viro nisi forte ex consensu, ad tempus, ut vacetis orationi, ne tentet vos sathanas propter incontinentiam vestram ". Hic autem consensus ita debet esse voluntarius, ut nulla vi sit extortus vel aliqua simulatione palliatus. Alioquin, si absque consensu uxoris servas castimoniam, etiamsi pro Deo fiat, non servas comjugalem copulam nec sacrificium offers de tuo, sed de alieno. Non enim, secundum Apostolum : vir habet potestatem sui corporis, sed mulier, nec mulier habet potestatem sui corporis, sed vir. Quae enim voventur de alieno, non placent Altissimo. Oportet ergo ut in hoc proposito suo sic tibi provideas, quatinus ista novissima vota impleas, et statuta naturalia ut legitima non frangas. Vale.

Citation

“Letter of Ivo of Chartres, 1114 (4),” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2300.

Output Formats