Charter of Hugh of Troyes, 1114 (5)

Crusader

Year

Before October 28, 1114

Summary

Hugh makes multiple concessions to the abbey of Montier-la-Celle. The inclusion of Bishop Philip of Châlons-sur-Marne in the witness list is deeply problematic. Philip died in 1100 at the age of 35, casting doubt on the authenticity of this charter, especially as the original is now lost. However, Henry the Liberal actually refers to the charter in one of his own, noting in particular that it was issued as Hugh was heading out to Jerusalem. There was, then, a copy of this act available for consultation in the early 1150s. It may even be the case that Bishop Philip had originally agreed to what is contained in the charter prior to his death, and that his name was included in the witness list on account of his original consent.

Text

In nomine sancte et individue Trinitatis. Quoniam patrum nostrorum precipit institutio et firmat auctoritas, quia beneficia que dantur ecclesiis, ut firma et rata permaneant, debent assignari monumentis litterarum ut sic tradantur memoria posterorum, ideo ego Hugo, comes Trecensis, mores patrum sequens, beneficium et libertatem, que ecclesie beati Petri Insule Germanice pro remedio anime mee et predecessorum meorum contuli, harum litterarum notulis assignare curavi. Omnibus igitur scire volentibus innotesco quod, quando Hierusalem proficisci vellem, totum theloneum omnium pecorum sive pecudum, que in cunctis nundinis Trecorum venderentur, preter ejusdem thelonei decimam quam jam antea ecclesie Sancti Sepulchri dederam et preter asinorum theloneum quod mei juris non erat, cenobio Sancti Petri Insule Germanice ex jure proprio meo me concessisse atque, ut ad hoc theloneum suscipiendum abbas et monachi ministros suos eligerent, qui de hac elemosina per exactionem justicie, nisi per manum monachorum, nemini respon derent. Quod si inde illis aliquis injuriam faceret et clamor inde oriretur, ministri monachorum haberent capitale suum et justicie medietatem, servientes vero mei aliam. Sed, si absque clamore de injuria thelonei concordia fieret, inde prorsus nichil minister meus acciperet. Concessi praeterea in singulis nundinis Trecorum XV solidos ad calciamenta fratrum Cellensium de theloneo coriorum, quos persolvet thelonearius eorumdem coriorum. Sed et libertatem prefate contuli ecclesie ut homines sui, ubicumque essent, sic omnem mercem suam Trecis liberaliter aufferent et in foro sive extra forum ita venderent quod ministri mei inde nullam exactionem vel aufe rendi vel vendendi sive credendi sibi illis inde facerent. Et quicumque liberi homines ad villam Monasterii Celle venerint et ibi manere voluerint, ecclesie monasterii sunt. Iterum si de pane ecclesie viventes Trecas ab omni consuetudine liberi sunt et, si ibi forisfecerint et in ipso facto deprehensi non fuerint, non justiciabuntur nisi per Cellensem ecclesiam. Omnes omnino consuetudines cum tota justicia a ponte de Vaisa usque ad Bugnonem Cellensis ecclesie sunt. Salagium, sicut Renaudus vicecomes habuit et prefate ecclesie contulit, scilicet hancias et boissellos tam in foris quam in nundinis Trecarum concedo et confirmo. Villa que dicitur Javernant ita libera est, quod servientes mei manum apponere non possunt, nisi ad monachum qui custos ville illius erit clamorem fecerint. Similiter quoque Pruneium et Monasteriolum ville ita libere. Barberilo Francorum ab omni consuetudine cum justicia liberum est. Reliacum cum justicia et villa que dicitur Chaucum cum justicia ecclesie prenominate sunt. Et quidquid ecclesia prefata tempore predecessorum nostrorum apud Ruviniacum possedit aut juste ibi vel alibi poterit adquirere concedo libenter et confirmo. In villis que Brullicurtis et Fontanetum dicuntur nullas consuetudines habeo, nisi quod in festo sancti Remigii quotannis illi homines de Fontaneto qui sunt Sancti Petri de Cella XII denarios michi debent, qui vero sunt cenobii Sancti Bercharii II solidos. Igitur ne hec aliquid temporum vetustate mutari vel infringi possint, sigilli mei impressione confirmavi. Hujus autem rei testes sunt qui interfuerunt : Philippus Trecassine civitatis episcopus, item Philippus, frater meus, Cathalaunensis episcopus, Radulfus monasterii Celle abbas, Albertus et Dudo capellani mei, Milo vicecomes Trecensis, Dudo Maroli, Erardus comes Brenie, Gaufridus filius Otrani. De servientibus meis : Bordinus preposi tus, Enjormerus, Grimaudus, Robertus Aurelianensis. Acta sunt hec publice Trecis anno incarnati Verbi M C XIIII Ludovico rege strenue regni Francorum gubernacula moderante.

Archival Reference

The original is lost and the copies are problematic (see notes).

Citation

“Charter of Hugh of Troyes, 1114 (5),” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2301.

Output Formats