Charter of Hugh of Troyes, 1122

Crusader

Year

October 9, 1122

Summary

In 1122, at the request of Abbot Walter of Montieramey, Count Hugh of Troyes confirmed gifts made to Saint-Jean-en-Châtel in 1114, when he was setting out to Jerusalem for a second time. This was initially made on the feast day of SS Simon and Jude (28 October) while Hugh was at Autun.

Text

In nomine sancte et individue Trinitatis. Omnibus Christi fidelibus notum fieri volumus quod domnus Hugo, excellentissimus comes Trecassinus, dum secunda vice Jherusalem pergeret, apud Eduam civitatem in die festivitatis sanctorum Symonis et Judae dedit et perpetualiter obtinere concessit beatis apostolis Petro et Paulo Arremarensis monasterii et aecclesiae Sancti Johannis Baptistae de Castello, quae infra muros urbis Trecassinae sita est, et monachis eis famulantibus, domno videlicet abbati Gualterio et successoribus ejus sextarium frumenti, sextarium vini, panem unum et spatulam porci, quae omnia singulis annis monachi Sancti Johannis de Castello soliti erant dare ad portam civitatis quae versus abbatiam Arremarensem posita est. Cum vero a sancto dominico Sepulchro isdem comes rediit, domnus abbas Gualterius presentiam ejus adiit cumque humili prece rogavit ut, quod apud Eduam fecerat, hoc coram famulis suis et coram legitimis testibus Trecassinae urbis faceret et concederet. Quod benevole et amicabiliter fecit. Actum est hoc publice apud Trecassinam urbem in claustro Sancti Johannis Baptistae de Castello VII idus Octobris, id est in die festivitatis Sanctorum martyrum Dyonisii, Rustici et Eleutherii, anno ab incarnatione Domini M.C.XX.II., concurrente VI, epacta XX.II., pontificatus domni Calyxti secundi papae anno V, indictione II, regnante Ludovico rege Francorum, primo anno pontificatus domni Attonis, Trecassinae urbis episcopi. Hujus rei testes sunt : Manasses de Villamauri, Gaufridus filius Otranni, Bovo de Sancto Sepulchro, Robertus miles Aurelianensis, Atto de Moneta, Salo frater ejus, Falcho de Linais, rogo de Villa Mauri, Herbertus clericus de Rosnaio, Girardus clericus de Brienna, Robertus de Insulis tunc prepositus comitis, Johannes de Insulis, Lebaldus, Aganon filius ejus,Lebaldus nepos Lebaldis Divitis, Robertus Diabolus, Willelmus de Porta, Evrardus Veerius. Ex parte Sancti Petri : Gilduinus nepos ipsius domni abbatis Gualterii, Lecelinus monetarius, Herbertus de Arbrosello, Bovo de arbrosell, Bernardus famulus abbatis, Alardus, Herbertus, Arnulfus nepos Willeboldi, Odo de Sancto Martino, Hemmaricus, Abel, Petrus filius Goen, Todericus de Cadusia. Si quis autem inimicus ecclesiae hanc donationem aliqua subreptione violare temptaverit, nisi condigna satisfactione correxerit, a corpore et sanguine Christi sit segregatus et, anathemate percussus, a corpore etiam totius sanctae ecclesiae separetur. Amen. Amen. Amen. Fiat. Fiat. Fiat.

Archival Reference

Troyes, Arch. dép. Aube, 6 H 611.

Citation

“Charter of Hugh of Troyes, 1122,” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2302.

Output Formats