Charter of Thierry of Flanders, 1159

Year

1159

Summary

Thierry of Flanders makes it known how his grandfather, Count Robert II, had once made a grant of a sheep-fold and a farm in the parish of Saint Willibrord. Since, in the intervening years, high winds had caused the land to become covered with sand, Thierry seized control of it for the use of his men. Now, having taken the cross upon his departure for Jerusalem, Thierry returns the land to the abbot of Saint Bertin.

Text

Ego Theodericus, Dei gratia Flandrensium comes, notum facio tam presentibus quam futuris quod Robertus comes, predecessor et avunculus meus, dedit Sancto Bertino, pro anima filii sui Guillelmi qui sepultus est in monasterio predicti sancti, quandam terram quam berquariam vocant in parrochia Sancti Willebrordi, cum fundo et comitatu ipsius, ab omni consuetudine, sicut eam ipse possederat, liberrimam. Per successiones itaque et intervalla temporum, ex nimio flatu ventorum, quandam predicte terre partem discurrentes harene cooperuerunt. Precepi igitur partem illam saisiri, suggerentibus mihi hominibus meis quod transire debeat in ius meum quicquid discurrentibus harenis coopertum est. Conveniunt me sepius abbas et monachi, clamant, queruntur possessiones suas contra omnem iuris equitatem sibi auferri. Hec controversia duravit inter me et ipsos usque ad tempus illud quo Ierosolimam profecturus crucem assumpsi. Tandem, victus precibus abbatis Leonis, qui mihi et filio meo satis fideliter astiterat, immo potius, sentiens non expedire anime mee ut elemosine quas predecessores mei ecclesiis contulerunt per me eis subtrahantur, recognovi abbati ius suum, et dunas quas infra terminos fundi sui saisieram ei reddidi, mandans per domnum Milonem Morinorum episcopum Philippo filio meo, et litteris meis ei precipiens ut per veritatem et iuramentum hominum meorum designentur abbati termini terre quam Robertus comes cum fundo dederat, et quicquid de dunis infra terminos fundi illius inveniretur vel in posterum supercrescere posset ecclesie restitueretur. Quod et factum est, iusticia itaque et iuramento dictante. Berquaria cum fundo et dunis sine diminutione in possessionem rediit monachorum. Quia vero, quando absens eram, hec, me precipiente, a filio meo facta sunt, postmodum in Flandriam rediens coram me recitari feci, recognoscensque factum esse uti preceperam, per omnia ratum habeo.

Ne igitur a successoribus meis de predicta berquaria et fundo et dunis eius deinceps aliquant, quod absit, molestiam patiantur, scripto meo eos communivi, quod et sigilli mei impressione corroboratum est.

Actum anno incarnati Verbi M C L IX, indictione VII.

Testes : Signum Philippi comitis. S. Martini abbatis Sancti Vedasti. S. Hugonis abbatis Sancti Amandi. S. Gualteri capellani. S. Rogeri de Wavring. S. Hellini fllii eius. S. Rogeri de Cison. S. Desiderii Insulani tunc cancellarii. S. Guifridi de Hamelancurt.

Archival Reference

St. Omer, bibliothèque municipale MS 803 pp. 307-8 [1776 copy from the original in the Cartulary of Dom De Witte I]. St. Omer, bibliothèque municipale, MS 735 f. 21v-22v [12th century cartulary copy in the Cartulary of St. Bertin]

Citation

“Charter of Thierry of Flanders, 1159,” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2309.

Output Formats