Charter of Philip of Flanders, 1166 (1)

Year

February 16, 1166 (1)

Summary

At the time when Count Thierry of Flanders was still in Jerusalem, Abbot John and the monks of Marchiennes came before Thierry's son Philip and his barons to complain of the various oppressions and depredations of Stephen the advocate of Marchiennes. Summoning Stephen and the monks to his court and inspecting the charters of his predecessors as counts of Flanders, Philip ejected Stephen from Marchiennes. He subsequently clarified the rights of the advocate, upholding the traditions of his ancestors in favor of the abbey with the assent of his father, who had returned from crusade, and all his barons and justices at Lille.

Text

In nomine sancte et individue Trinitatis.

Provide satis et sollerter antiquorum excogitavit sollertia ut ad memoriam posteris transmittendam litteris commendarent et confirmarent queque iuste instituerant vel a predecessoribus suis bene instituta esse cognoverant. Unde ego Philippus, per Dei misericordiam comes Flandriarum, notum volo fieri tam futuris quam presentibus, patre meo comite Theoderico Iherosolimis existente, Johannem Marcianensis ecclesie abbatem et monachos, in mei et baronum meorum presentia, frequenter querimoniam deposuisse, pro iniuriis et variis oppressionibus quas Stephanus dictus advocatus eidem ecclesie inferebat, et maxime quia apud Marcianas villam Sancte Rictrudis contra voluntatem abbatis et monachorum manebat, et in hoc predeccessorum meorum instituta et privilegia transgrediens. Ad audiendam igitur utriusque partis controversiam, tam abbati quam Stephano diem denominavi. Ad hanc itaque apud Insulam convenerunt Stephanus cum parentela sua, abbas quoque et monachi cum cartis et privilegiis suis, que antecessores mei, comes scilicet Balduinus marchio et comes Karolus conscribi et suorum impressione sigillorum corroborari fecerant. Que cum in audientia omnium qui convenerant lecta essent, et Stephanus, prout melius poterat, respondisset, ipso et fratribus suis audientibus, a baronibus meis iuste et concorditer iudicatum est quod continentia privilegiorum que ibi allata erant usque quaque per me teneri et adimpleri deberet, et libertas prefate ecclesie in omnibus conservari; nec debebat nec poterat aliquis advocatus nec aliqua terrena potestas, nolente ecclesia manere ubicumque potestatem haberet Beata Rictrudis; et si quis per violentiam ibi manere aliquando presumpserit, a comite Flandriarum inde expellendus est. Dictante ergo iusticia et concordi baronum meorum iudicio, eieci Stephanum cum suis heredibus de villa Marcianensi, in omnibus iure suo eis reservato, sicut antecessores mei scriptum reliquerant et hic quoque subnotatum invenitur.

Hec sunt igitur que in potestatibus ecclesie accipiet advocatus : de omni forisfractura, ubi ecclesia ope indigens eum in auxilium vocaverit, si per iusticiam eius aliquid adquisierit, ipse terciam partem habebit. Quod si non fuerit vocatus, nichil omnino habebit. Maiores dabunt ei in Nativitate Domini II sextaria vini et II capones, et ipse cibabit eos et homines eorum pane et carne et vino. In Pascha dabunt ei II sextaria vini tantum. Adiutorium tempore obsidionis vel hostilitatis generalis IIII vel V ebdomadarum accipiet in potestatibus de carruca II solidos, de dimidia unum, de operario divite an paupere III denarios. Coccus ecclesie, pistor, cambarius et qui cum carro de nemore ligna adducit, nichil dabunt ei quia liberi sunt. In hoste quoque regali per manus ministrorum abbatie accipiet in potestatibus VIII palefridos. Et hoc semel in anno, si necessitas evenerit. Sin autem nichil omnino accipiet. Palefridos ferrare faciet; hominibus qui eos ducent in victu et calciamentis providebit. Cum fuerit reversus, statim omnes palefridos illos restituet dominis suis. Quod donec fecerit nichil pro eo facient nec ecclesia nec homines ecclesie. Preter hec nichil debet habere advocatus in ecclesia nec ista accipere nisi per manus ministrorum abbatie. Pro molendinis enim duobus qui sunt in villa Berberia et pro II carrucatis terre que sunt in Noella quas Albericus abbas dedit supradicto comiti Balduino et comes idem beneficium dedit Hugoni Hauet de Albiniaco, qui post eundem comitem primus ecclesie constitutus est advocatus, debet servire ecclesie et promptus semper esse adiutor advocatus. Sciendum quoque est quod equalem potestatem habebunt omnes hospites potestatum tam advena quam indigena, et quia advocatus bannum non faciet nec precarias nec latronem accipiet nec corevias nec palefridos, nec ministri eius aliquid accipient. Non interpellabit quemquam ad campum de hominibus ecclesie, sed ille contra quem aget iudicio scabinorum cum sacramento sola manu purgabit se. Nec licet ei nec alicui terrene potestati in dominicatu nec in villa aliqua Sancte Rictrudis contra voluntatem abbatis vel monachorum manere, nec convivia preparare, nec placita tenere, nec denariorum vel pecunie collectionem ab incolis exigere, nec violentiam aliquam inferre. Iterum non licet ei terras ecclesie emere aut in vadimonium accipere, nec servos nec ancillas eiusdem ecclesie in feodo militibus dare, nec aliquid ab illis per violentiam exigere. In silvis quoque et nemoribus Sancte Rictrudis, vel in aquis ipsius, nullum habet ius nec potestatem, nec homines ecclesie contra voluntatem abbatis manutenere potest.

Hec superius litteris comprehensa a Balduino comite Attrebati confirmata et sigilli sui impressione et subscriptione testium corroborata sunt, presente Hugone Hauet, cui comes supradictos molendinos et II carrucatas dedit, ut esset ecclesie promptus adiutor. Quod si negligeret, coram comite et baronibus suis iudicaverit ex ore suo, ut ipse et successores eius datum supradictum et advocationem quam de comite tenebant perderent. Comes etiam Karolus, eius successor, scripto suo auctoritate sui sigilli impresso et suorum testimonio baronum hec eadem confirmavit.

Ego etiam Philippus, Dei gratia Flandriarum comes, ad humilem Johannis supradicti abbatis et monachorum, que apud Insulam facta est petitionem, suggerente etiam et concedente comite Theoderico patre meo, qui reversus erat de Iherosolimis, dictante etiam iusticia et baronibus meis iudicantibus quod antecessorum meorum privilegia per me tenenda et adimplenda essent, in hac pagina statuo et decerno, sub sigilli mei impressione et annotatione testium, ut libertas prefate ecclesie, sicut a supradictis predecessoribus meis constituta inventa est et hic annotata, perpetuam optineat firmitatem, nec advocatus, nec quilibet alius eorum que in privilegiis nostris communiter scripta sunt quicquam audeat infringere.

S. Theoderici comitis. S. Mathei comitis Bolonie. S. Hugonis abbatis Sancti Amandi. S. Hugonis abbatis Sancti Petri Gandensis. S. Roberti prepositi de Area. S. Walteri monachi de Subrenghim. S. Roberti advocati Betuniensis. S. Eustachii camerarii. S. Rogeri dapiferi. S. Hellini filii eius. S. Michahelis conestabuli. S. Rogeri de Cison. S. Rogeri castellani Curtriacensis. S. Balduini castellani Yprensis. S. Willelmi castellani Sancti Audomari. S. Hugonis castellani Insulensis. S. Walteri de Locris. S. Sigeri de Subrenghim. S. Walteri Attrebatensis. S. Gerardi prepositi Duacensis. S. Amolrici de Landast. S. Bernardi de Rusbais. S. Wenemari de Biez. S. Roberti de Landast. S. Hugonis de Lambris. S. Gerardi de Forest. S. Gerardi de Landast. S. Willelmi de Ruma. S. Johannis de Balos. S. Roberti de Gondulcurt.

Noverint quoque tam futuri quam presentes, quod in presentia nostra et curie nostre, Stephanus et Rainerus filius eius quicquid barones mei iudicaverant et carte presentes attestabantur si omnino observaturos fide et sacramento ibi polliciti sunt, patre meo et me inde fideiussoribus constitutis.

Actum apud Insulam, anno Domini M C LX VI, XIIII kalendas martii, feria quarta.

Archival Reference

Lille, Archives Départmentales du Nord 10 H 56/963

Citation

“Charter of Philip of Flanders, 1166 (1),” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2310.

Output Formats