Charter of Thierry of Flanders, 1166 (2)

Year

February 16, 1166 (2)

Summary

SUMMARY PENDING

Text

In nomine sancte et individue Trinitatis.

Prudenter satis antiquorum excogitavit sollertia ut litteris commendarent et confirmarent que honeste ac recte a se facta posteros latere nolebant. Unde et ego Theodericus, Dei gratia Flandrensium comes, ad noticiam tam futurorum quam presentium hic annotari iussi qualiter comes Balduinus marchio, proavus meus, Beate Rictrudis Marcianensis abbatiam, per CCCC vel eo amplius annos, hoc est a sui constitutione, ab omni redditu advocationis semper fuisse liberam coram baronibus suis Attrebati cognoverit et testatus sit, annuens humili petitioni Alberici abbatis et fratrum ipsius ecclesie, suggerente etiam et concedente Adela comitissa coniuge sua filia regis Roberti. Sed quoniam, prevalente secularium nequitia, ad sui defensionem advocato indigebat, supradictus abbas dedit ipsi comiti duos molendinos, qui sunt in villa Berberia, et duas carrucatas terre in villa Nigella, ut esset ecclesie fldelis advocatus et defensor, ipsa tamen ecclesia in sua antiqua libertate semper manente. Comes autem molendinos illos cum terra supradicta dedit Hugoni Hauet de Albiniaco, eo tenore ut in omnibus esset ecclesie Marcianensis promptus adiutor. Quod si negligeret, coram comite et baronibus suis iudicavit ut et ipse et successores eius datum supradictum et advocationem quam de eo tenebant perderent. Et hec sunt que ei in potestatibus ecclesie concessa sunt. De omni forisfractura, ubi ecclesia ope indigens eum in auxilium vocaverit, si per iusticiam eius aliquid adquisierit, ipse terciam habebit partem. Quod si non fuerit vocatus, nichil omnino debebit habere. Maiores ecclesie dabunt ei in Nativitate Domini II sextaria vini et II cappones, et ipse cibabit eos et famulos eorum pane, carne et vino. In Pascha dabunt ei II sextaria vini tantum. Adiutorium tempore obsidionis vel hostilitatis generalis IIII vel V ebdomadarum accipiet in potestatibus, de carruca scilicet II solidos, de dimidia unum, de operario divite vel paupere III denarios. Coccus ecclesie, magister pistorum, cambarius et qui cum carro de nemore ligna adducit, nichil dabunt ei, quia omnino ab omni redditu semper liberi erunt. In hoste quoque regali per manus ministrorum abbatie in potestatibus accipiet VIII palefridos. Et hoc semel in anno, si necessitas evenerit. Sin autem nichil omnino. Palefridos ferrare faciet; hominibus qui eos ducent in victu et calciamentis providebit. Cum fuerit reversus, statim omnes palefridos illos restituet dominis suis. Quod donec fecerit, nichil pro eo faciet ecclesia nec homines ecclesie. Preter hec nichil debet habere advocatus in ecclesia, nec ista accipere nisi per manus ministrorum abbatie. Pro supradictis enim molendinis et terra ut prediximus servire debet ecclesie et semper promptus esse adiutor. Non bannum faciet, nec precarias nec latronem accipiet nec corevias nec palefridos, nec ministri eius aliquid accipient. Sciendum quoque quod non interpellabit quemquam ad campum de hominibus ecclesie, sed ille contra quem aget iudicio scabinorum cum sacramento sola manu purgabit se. Nec licet ei nec alicui terrene potestati in aliqua villa sancte Rictrudis contra voluntatem abbatis vel monachorum manere, nec convivia preparare, nec placita tenere, nec denariorum vel pecunie collectionem ab incolis exigere, nec ullam violentiam inferre. Equalem libertatem habebunt omnes hospites potestatum tam advena quam indigena. Iterum non licet ei terras ecclesie emere aut in vadimonium accipere, nec servos nec ancillas in feodo militibus dare, nec aliquid ab illis per violentiam exigere. In silvis quoque sancte Rictrudis, vel in aquis ipsius, nullam habet potestatem, nec homines ecclesie contra voluntatem abbatis manutenere potest.

Hec superius litteris comprehensa a Balduino comite, proavo meo, Attrebati confirmata et sigilli sui impressione et subscriptione testium corroborata sunt. Comes etiam Karolus, eius successor, scripto suo auctoritate sui sigilli impresso et suorum testimonio baronum hec eadem confirmavit.

Ego etiam Theodericus, Dei gratia Flandrensium comes, ad humilem Johannis abbatis et monachorum que apud Insulam facta est petitionem, suggerente etiam filio meo comite Philippo, dictante etiam iusticia et baronibus meis iudicantibus quod antecessorum meorum privilegia per me tenenda et adimplenda essent, in hac pagina statuo et decerno, sub sigilli mei impressione et annotatione testium, ut libertas prefate ecclesie, sicut a supradictis predecessoribus meis constituta inventa est et hic annotata, perpetuam optineat firmitatem, nec advocatus, nec quilibet alius eorum que in privilegiis nostris communiter scripta sunt quicquam audeat infringere.

S. mei Theoderici comitis. S. Philippi comitis filii mei. S. Mathei comitis Bolonie filii mei. S. Hugonis abbatis Sancti Amandi. S. Hugonis abbatis Sancti Petri Gandensis. S. Roberti prepositi de Area. S. Roberti advocati Betuniensis. S. Eustachii camerarii. S. Rogeri dapiferi. S. Hellini filii eius. S. Michahelis conestabuli. S. Rogeri de Cison. S. Rogeri castellani Curtriacensis. S. Willelmi castellani Sancti Audomari. S. Balduini castellani Yprensis. S. Hugonis castellani Insulensis. S. Walteri de Locris. S. Walteri Attrebatensis. S. Sigeri de Subrenghim. S. Gerardi prepositi Duacensis. S. Bernardi de Rusbais, Amolrici de Landast, Wenemeri de Biez, Gerardi de Forest, Hugonis de Lambris, Gerardi et Roberti de Landast. S. Willelmi de Ruma.

Actum Insule, anno Domini M C LX VI, XIIII kalendas martii, feria quarta.

Noverint quoque tam futuri quam presentes, quod Stephanus qui quandam partem huius advocationis tenebat et eandem ecclesiam valde infestabat, a filio meo Philippo, cum essem Iherosolimis, submonitus, die denominata cum Rainero filio suo Insule venit in presentia mea, cum fuissem reversus, in presentia quoque filiorum meorum et principum suprascriptorum, ibi quicquid in advocatione supradicta iniuste reclamabat cum fide et sacramento guerpivit.

Archival Reference

Lille, Archives Départmentales du Nord, 10 H 56/964 (Original)

Citation

“Charter of Thierry of Flanders, 1166 (2),” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2311.

Output Formats