Charter of Margaret de Bohun, 1165-78

Year

c. 1165-1178

Summary

Margaret de Bohun wants it to be known that she gives all of the lands that she has at Quedgeley to the priory of Llanthony Secunda. She does this in the hopes that it will absolve from sin the souls of her brothers, who promise that when they succeed to their father's patrimony they will give 100 sous to the church at Llanthony for the soul of their mother Sibilla and ten pounds which their brother Walter gave to the same church for the good of King Henry and Margaret. Walter confirmed this by his charter, just as the charter, which was made while he was in Jerusalem in the presence of the Templars and many of his men who went with him, attests.

Text

Margareta de Boun, omnibus fidelibus ad quos presens carta pervenerit, salutem. Sciant et presentes et futuri quod ego pro salute domini mei Henrici regis et mea et Humfridi filii mei et Matill’ filie mee omniumque filiorum filiarumque suarum et pro salute animarum patris mei et matris mee et Humfridi de Boun domini mei omniumque filiorum, filiarum, fratrum, sororum, parentum, antecessorum heredumque nostrorum dedi Deo et ecclesie sancte Dei genitricis Marie sanctique Johannis Baptiste de Lanth’ et presenti carta confirmo in perpetuam elemosinam totam terram meam de Quedeleg’ cum omnibus pertinentiis suis liberam et quietam ab omni terreno servitio et exactione, ita integre et libere sicut unquam illam melius tenuerunt antessores mei, Walterus videlicet constabularius, avus meus, et Mylo comes, pater meus. Hoc feci etiam ut a periculo liberarem animas fratrum meorum qui affidaverunt quando successerunt in hereditatem patrum nostrorum se daturos centum solidatas terre ecclesie Lanth pro anima matris nostre Sibille et decem libratas quas dedit eidem ecclesie Walterus frater meus et carta sua confirmavit pro salute domini nostri regis Henrici et nostra, sicut ejusdem Walteri carta testatur quam ipse fecit Jerosolimis in presentia fratrum de Templo et multorum ex hominibus suis qui ibi aderant. T Rogero Wygom’ episcopo, Henrico archidiacono.

Archival Reference

Kew, National Archives, C115/77 ["Registrum Magnum" of Llanthony Priory], no. 18; Kew, National Archives C115/74 ["Registrum Antiquum"] no. 18, f. 27.

Citation

“Charter of Margaret de Bohun, 1165-78,” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2312.

Output Formats