Charter of King Louis VII, 1164

Year

1164

Summary

King Louis VII issued this charter to recall how the church of St Nicholas-en-Thelle came into his possession. It is noted that Ansculf founded the church in his own lands, but on his decision to set out to Jerusalem, Ansculf placed the church into the hands of the king.

Text

In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Amen. Ego Ludovicus Dei gratia Francorum Rex. Ad regiae dignitatis officium dignoscitur pertinere, Ecclesias Dei quae in regno nostro sunt constitutae, vigilanter custodire, ut quantum in nobis est praecaveamus ne interior quies, exterioribus molestiis vacillet, et his quorum manus celeres sunt ad rapiendum, murum deffensionis apponamus.

Notum itaque facimus universis, praesentibus pariter et efuturis fidelem nostrum Ansculphum de Senotz, cum Jerosolimam iturus esset, praesentiam nostram adiisse, et pro Ecclesia sancti Nicolai de Tellis quae vulgo Marchasium-Radulphi dicitur, quam in propria terra sua fundaverat, humiles nobis porrexisse preces. Huius rationabili petitioni benignam accomodantes aurem, Ecclesiae illi quam in custodia et protectione regia volumus esse, eleemosynas quas idem Ansculphus, sive de proprio, sive de feodo suo contulerat ei, et quidquid in praesenti die eadem Ecclesia possidebat in pace et rationabiliter tam in agris, quam in pascuis, et landis, et boscis et vineis, seu aliis quibuscunque redditibus, quantum in nobis erat contulimus, salvo omnium jure, tam nostro quam alieno; et scriptura et sigillo nostro praecipimus confirmari, addicto caractere nominis nostri.

Actum publice apud Pontisiacumanno incarnati Verbi MCLXIV, astantibus nobis quorum subscripta sunt nomina et signa, id est Comitis Theobaldi Dapiferi nostri; id est Guidonis Buticularii, id est Camerarii, Constabulerio nullo. Datum per manum Hugonis Cancellarii, et episcopi Suessionensis.

Archival Reference

Sacri et Cononici Ordinis Praemonstratensis Annales Vol. 2. Ed. Charles Louis Hugo. Nancy, 1735: lxxii-lxxiv.

Citation

“Charter of King Louis VII, 1164,” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2315.

Output Formats