Charter of Henry the Lion, 1172 (1)

Crusader

Year

1172

Summary

In the first year of his pilgrimage, Henry, by grace of God duke of Bavaria and Saxony, announces that he has given to the Augustinian canons of the church of St. Zeno one pool in the saltworks of Reichenhall so that they can claim one batch of salt without any toll or punishment. If any part of this agreement should change, the duke will pay the canons "one hundred talents."

Text

In nomine patris et filii et spiritus sancti. H. dei gratia dux Bauwarie atque Saxonie.

Notum sit omnibus tam presentibus quam future etatis successoribus, qualiter nos ob amorem divine pietatis fratribus ecclesie sancti Zenonis deo et sanctis inibi patrocinantibus, deo iugiter famulantibus aquam unam in salina Halla de assere uno haurienda absque omni angariatione et promulgatione sententie, quam nos in eandem aquam habuimus, in tranquillitate et absque alicuius opponente contrarietate possidendam permisimus. Si vero in huius aque traditione voluntas nostra variatione temporis aut dispensatione consilii immutata fuerit, centum talenta prefatis fratribus reddemus et nos in supradictam aquam sententiam, sicut iusticia dictaverit, dabimus et eisdem fratribus pari forma, quantum iusticia dictaverit, in iudicio nostro sententiam in eandem aquam dandam non negabimus. Ut vero huius pagine ordo in supradicto conditionis pacto ratus et incommutabilis permaneat, testimonialis nostri impressio sigilli eum corroborat. Qui autem huius dispensationis ordini intererant, eorum nomina sunt hec: comes Pertoldus de AndehseOtto maior palatinus de WitilinispachHeinricus de Stophe, Eberhardus de Frichindorf.

Data Ratispone anno dominice incarnationis MCLXXII, gloriosissimi autem Heinrici ducis Bauwarie et Saxonie anno peregrinationis primo. Baldwinus notarius domini ducis assignavit.

Archival Reference

Hauptstaatsarchiv zu Munchen, Kopialbuch von St. Zeno aus dem 13 Jh. Bl. 12

Citation

“Charter of Henry the Lion, 1172 (1),” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2316.

Output Formats