Charter of Philip of Flanders, 1177

Year

1177

Summary

On the day before he takes up the pilgrim's purse to embark on the journey to Jerusalem, Philip, by the grace of God count of Flanders and Vermandois, confirms gifts made by his predecessor Count Robert I the Bearded of Flanders (r. 1071-1093) to the church of St. Peter at Cassel. In order to honor this prince "of most noble memory" Count Philip rehearses the names of those things that had been granted to the abbey (in fact copying out the words of an earlier charter of Count Robert).

Text

In nomine sancte et individue Trinitatis.

Ego PhilippusDei gratia Flandrie et Viromandie comes, predecessorum meorum opera que in Deo sunt facta perpetua esse volens [et successoribus m]eis exemplum ad ecclesias Dei hereditandas et tutandas relinquens, ad honorem Dei et beati Petri, pro salute anime mee et predecessorum et successorum [meorum, bona] que Robertus Barbatus nobilissime memorie princeps ecclesie Sancti Petri Casletensi contulit in pace libera et quieta perpetuo possidenda, concedo et in mea custodia et protectione suscipio. Ad nobilem autem memoriam virtutis et pie devotionis prenominati principis posteris commendandam ea que ipse [eidem] ecclesie tradidit nominare et propriis nominibus distinguere decrevi. Primum quidem duas partes decimarum tocius parrochie Casletensis et curtim quamdam in eadem parrochia. Item curtim in villa que Fleternes vocatur in castellatura Furnensi, terram etiam in villa Bissingesela. Sex quoque berquarias in Bercla in castellatura Furnensi et duas partes decimarum in castellatura Sancti Audomari, Casletensi et Curtracensi, novarum videlicet terrarum que a diebus comitatus sui date et ulterius dande sunt ad colendum.

Item terram apud Hetkerka et, excepto equitatu equitum, totum servicium infra [patri]am et totum fodermolt eiusdem ville. Ita ut ville eiusdem minister ministerium teneat a preposito et eius solius preceptis obediat et totum fodermout in villa que dicitur Hersela et apud Wormhout XX duos fodres et dimidium. Altare quoque in villa que Hersinga dicitur et totum censum terrarum de Cassel et duas libras census de burgo. Hec omnia prenominata ipsius ecclesie et viginti fratrum usibus constituta libera et ex omni exactione servicii absoluta, sicut ea in manu et potestate sua habuit. Ita Deo et ipsis fratribus habenda subnixa astipulatione manumisit et proprii sigilli auctoritate et subscriptorum testimonio communivit. Signum Roberti et Philippi filiorum eius. S. Gerardi episcopi. S. Arnulphi archidiaconi. S. Roriconis archidiaconi. S. Johannis abbatis. S. Giraldi abbatis. S. Huberti abbatis. S. Inghelberti abbatis. S. Gualonis prepositi. S. Roberti pincerne. S. Gautheri dapiferi. S. Eustacii advocati. S. Roberti vicecomitis.

Ego quoque prefata hec a tam illustri principe ecclesie Beati Petri Casletensi liberaliter tradita, eidem ecclesie salva conservare et ab omni calumpnia imposterum expedita esse volens, sigilli mei impressione et [subscrip]torum testimonio ei confirmo.

Signum Desiderii Morinorum episcopi. S. fratris sui Roberti cancellarii. S. Gerardi notarii. S. Cononis Brugensis castellani. S. [Eustacii] camerarii. S. Alardi de Spineto. S. Galteri de Locres. S. Gilleberti dapiferi de Aria.

Actum est hoc Ariedominice incarnationis anno MCLXXVIIpridie antequam comes Ierosolimam iturus peram peregrinationis sue susciperet.

Archival Reference

A.D.N. B 1509/124

Citation

“Charter of Philip of Flanders, 1177,” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2320.

Output Formats