Charter of Enguerran II de Coucy, 1138

Year

1138

Summary

Enguerran, son of Thomas of Coucy, exempts the church of Prémontré from certain taxes on wine within his lands. It is noted within the charter that Enguerran made this concession on the day he left for pilgrimage to Jerusalem.

Text

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Bartholomeus Dei gratia Laudunensis episcopus. Notum fieri volo tam futuris quam praesentibus, quod Ingelrannus filius Thome de Coci ob remedium animae sue et patris et matris sue et predecessorum suorum Premonstratae ecclesiae perpetuo remisit winagium et naulum in omni loco terre sue ubi ab alienis accipiebatur nisi de re que ematur ut iterum venalis exponenda deferatur.

Facta est autem ista concessio anno Incarnati Verbi MCXXXVIII, Epacta VII, Indictione I, Concurrente V. in choro eiusdem Premonstrate ecclesie ea die qua ad peregrinandum exiit Iherusalem, astante fratre suo Roberto, et matre sua Milissende et sorore eiusdem nominis Milissende, quorum voluntate etiam assensu hoc donum factum est.

Astantibus etiam multis hominibus et de suis nobilioribus de quibus quosdam annotave curavimus, quorum ista sunt nomina: Wido castellanus, Ado de Guni et Iterusfrater eius, Robertus IitulusJoffridus et frater eius SarrazenusGerardus Auris.

Quod ut ratum et inconvulsum permaneat sigilli nostri impressione corroboravimus et tam nostram quam domini pape excomunicationem praedicto Ingelranno favente apposuimus ut scilicet quicumque contra hoc venire temptaverit secundo tercio ve commonitus, nisi resipuerit reum se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimocorpore et sanguine Dei et Redentoris nostri Jhesu Christi alienus fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Conservatoribus autem sit pax Domini nostri Jhesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem premia eternae pacis inveniant. Amen.

Archival Reference

Soissons, Archives de la Societe Archeologique, Historique et Scientifique de Soissons 1, piece 5

Citation

“Charter of Enguerran II de Coucy, 1138,” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2321.

Output Formats