Charter of Raoul de Coucy, 1168

Year

1168

Summary

Raoul of Coucy, noting that his father Enguerran is buried in the church of Nazareth, grants 10 l. Provins annually to the the Order of the Temple on the feast of Rémi, sourced from his safe-conduct tax on merchants passing through Laon.

Text

Quoniam decurrente humane fragilitatis conditione, gesta presentium, nisi scripto recolantur, ad noticiam non perveniunt posterorum, eapropter ego Radulfus domnus Cociaci, litteris adnotari feci, quod ex dono patris mei Ingeranni dedi et concessi ecclesie de Nazareth, in qua corpus eius requiescit, pro eius anima et pro mea et pro animabus antecessorum et successorum meorum, decem libras Proveniensium in wionagiis meis Lauduni, in festo beati Remigii per manus fratrum de Templo, singulis annis accipiendas. Et hoc factum est assensu Agnetis uxoris mee. Rogatu etiam Lodovici regis Francie et meo, domnus meus Galterus Laudunensis episcopus hoc donum laudavit. Quod ne ab aliquo infirmari possit, sigilli mei impressione et testium subscriptione munivi. Signum Lodovici regis FrancieS. Henrici Remensis archiepiscopiS. Henrici Silvanectensis episcopiS. Eustachii Canis fratris de TemploS. Johannis de CociacoS. Blishardi de FirmitateS. Aitoris de LaudunoS. Symonis de CociacoS. Petri de Sancto Medardo.

Actum Noviomianno incarnati Verbi MCLXVIII.

Archival Reference

Jules Tardif, ed., Monuments Historiques, Archives de l'Empire. Inventaires et Documents, 122 (Paris, 1866; reprint, Nendeln, 1977): 308-09, no. 613.

Citation

“Charter of Raoul de Coucy, 1168,” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2322.

Output Formats