Charter of Bishop Barthélemy of Laon, 1142

Crusader

Year

1142

Summary

After setting out the dispute between Ralph, son of Walter de la Tournelle, and the monks of Prémontré, it is noted that Ralph, who is called Canis, set out to Jerusalem once he had come to terms with the abbey by handing over lands to them and asking for pardon.

Text

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Bartholomeus, Dei gratja Laudunensis episcopus. Notum fieri volo tam futuris quam praesentibus, quod domino Norberto viro spectabilis religionis qui primo in Praemonstrato loco ad commanendum se contulit et fratribus suis proximas valles eidem loco circumiacentes episcopali auctoritate tam a decimis quam a ceteris consuetudinibus emancipavi ab omnibus qui iure hereditario aliquid ibi possidere videbantur eo ordine quo a me ipso in ipsorum privilegiis sanccitum est: Post longum vero temporis curriculum surrexit quidam Radulphus Canis cognominatus filius Walteri de la Turnela qui inquietare voluit quod factum fuerat pro quadam particula decime que est in parrochia de Broincurt quam de feodo suo esse dicebat. Quam inquietationem .lx. solidos donando ipsi Radulfo sedavi ea die qua ad baptizandum Ingelrannum domini Ingelranni de Coci filium veneram et quod inde abbati et ecclesiae forisfecerat Iherosolymam iturus veniam petiit et accepit et ut ecclesia predicta in perpetuum libere possideret ob remedium animae sue ibique attinentium concessit me presente & aliis legittimis testibus Roberto capellanoRadulfo presbitero DrociWidone de l’OisiWalone militeFulcino cellerarioDrogone & Nicasio famulis episcopiPetro filio Arnulfi.

Ut autem hec nostre confirmationis pagina inviolatum robur obtineat sigilli nostri impressione subsignavimus et inperturbatoribus nisi resipiscant anathematis innodatione inperpetuum apponere curavimus. Actum est hoc anno Incarnationis Dominice MCXLII, Indictione IIII, epacta III, concurrente III. Signum Bartholomei archidiaconi, S. Widonis decani, S. Hoet vicedominici, S. Arnulfi clerici, S. Petri, S. Willelmi a Gasonis, S. Nicolai clerici, S. Harberti de Broincurti, S. Odonis, S. Fulko.

Archival Reference

Paris, BnF Collection de Picardie 290 fol. 3

Citation

“Charter of Bishop Barthélemy of Laon, 1142,” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2323.

Output Formats