Charter of Bishop William of Poitou, 1128

Crusader

Year

1128

Summary

This charter of 1128 offers an account of the earlier events discussed in Chalo's charter of 1119, although the narrative it presents is slightly different. In this account, Pope Calixtus excommunicated Chalo in 1119, meaning that he could not take part in religious ceremonies (which would of course have included those relating to pilgrimage) until making amends with St Hilary. Chalo, however, took the cross to travel to Jerusalem in spite of this apostolic restriction. In the remainder of the charter, Bishop William of Poitou outlines the more recent history of the dispute between Chalo's son, Helias, and St Hilary. Helias, it seems, had been unwilling to uphold the agreement made between Chalo and St Hilary, and Bishop William excommunicated him for his actions.

Text

Ego Willelmus Pictavensis episcopus. Ex precepto Honorii papae ad judicium vocavimus Herveum thesaurarium, Willelmum decanum et alios beati Hylarii canonicos, et Helyam de Vicoveone, super controversia inter canonicos et Chalonem patrem Helyae ipsius diu ventilata pro quibusdam occupationibus quas Chalo pater ipsius Helyae injuste, sicut asserebant canonici, fecerat, et Helyas injuste faciebat in curte Campaniaci, beato Hylario a Clodoveo rege integre data, sicut in ipsius regis continetur munimento. Cum igitur die constituta pars adesset utraque, canonici quaerentes investituram de illis rebus quas Helyas in praedicta curte capiebat, protulerunt subscriptas rationes : quod bonae memoriae Callixtus papa, dum esset Pictavis, audita super hoc canonicorum querimonia adversus Chalonem et Helyam filium ejus uxoremque, ad justitiae rationem voeavit, el eis nullatenus satisfacere volentibus excommunicationis sententiam imposuit, receptum ubi assidue habitarent interdixit, et iu locis ad quos ipsi pervenirent, dum essent ibi, divina celebrari officia publice prohibuit. Eos etiam qui super hoc vel favorem darent vel scienter communicarent, excommunicationi addixit. Post haec praedicto Chaloniquem post discessum suum crucem sibi propter Ierosolimitanum iter ternerario ausu arripuisse audivit, apostolica auctoritate viam dispositam prohibuit, et tam in eum quam in filium et uxorem et fautores ejus omnes in hoc a sede datam excommunicationis sententiam confirmavit, et interdictum similiter, donec satisfacerent, roboravit. Et producto Callixti munimento quod praedicta continebat, adjecerunt canonici quod deinde Chalo pater Helyae resipiscens, ut sententiam excommunicationis evaderet et viam dispositam recte perageret, quicquid in Campaniaci curte beatus Hylarius se dicebat habere, ante sepulcrum ipsius abdicavit et omnino dimisit, ita ut nec ipse nec filius ejus nec aliquis suae cognationis suo jussu scu consilio aliquid in eam deinceps invaderet seu repeteret. Quod si ibi hac occasione quicquid sui consanguinei forisfacerent, si ipsi nollent emendare, ipse, si rediret, totiens canonicis forisfactuin emendaret quotiens fieret, aut in communem canonicorum captionem se traderet, et inde se non subtraheret nec subtrahi faceret donec gratuita capituli voluntate discederet; et ita se executurum, si rediret, super altare ante corpus beati Hylarii propria manu juravit. Et quaudam cartam heec continentem/ quam ipse Chalo suo nomine fieri jussit, et signo propriae manus et corrigia suae cincturae firmavit, et super altare posuit, protulerunt canonici concurrentes, quod hanc paternam abdicationem Helyas filius ejus violaverat; quicquid enim pater dimiserat et multo plura sine ratione, sine judicio invaserat. Ad haec Helyas respondit eas consuetudines quas ipse capiebat in curte Campaniaci, ab antiquis temporibus de jure et possessione sui generis, et patrem suum et se, super hoc a papa Callixto ad justiciam vocatos, judicium subire paratos fuisse, et paternam abdicationem nihil valere, quod, priusquam illam fecisat, ea quae Campaniaci habebat et omnia quae possidebat, ipsi Helyae dederat et ipsum investierat. Porro de excommunicatione qua ipsum papa ligaverat, respondit se ab antecessore nostro Willelmo episcopo fuisse absolutum, et ea ratione , quod idem Helyas episcopo concesserit se nichil ulterius in praefata curte accepturum, nisi prius cum thesaurario placitum faceret aut judicium ipsis 1 aut de illis rebus quas apud Campaniacum sui juris esse quereret, et subiret, nisi uterque sibi a judicio deficeret. Adjecit etiam se postea jussu episcopi thesaurario placitum et hominium fecisse; nam ab eo se habere dicebat quicquid apud Campaniacum habebat. Adversus haec canonici dixerunt quod neque Helyas neque aliquis alius feodum habet a thesaurario in curte Campaniaci: quod ipse thesaurarius concessit, et adjecit quod Helyas nullum ei placitum vel hominium fecerat pro illis rebus quas apud Campaniacum capiebat; sed eas sine ratione et judicio invaserat, cum idem Helyas in manum prodecessoris nostri concesserit quod uicbil ulterius in eurte Campaniaci caperet, nisi judicio thesaurarii aut capituli sancti Hilarii aut episcopi, aut defectu thesaurarii, capituli et episcopi a judicio. Unum canonicum magistrum Hylarium et alios testes produxerunt, qui haec se vidisse et audisse testati sunt. Protulerunt etiam idem canonici litteras venerabilis patris Geraldi , Engolismensis episcopi et sanctae Romanae ecclesiae legati, nobis directas, in quibus contiuebatur quod canonici sancti Hylarii, quaerentes justitiam super Helya, et ipse Helyas ante ipsum convenerunt, quibus Helyas se justiciam non facturum respondit, quia thesaurarius eum excommunicaverat, et crucem pro eo deposuerat; et utrumque thesaurario negante, judicavit legatus quod Helyas thesaurario et ecclesiae beati Hylarii justitiam exequi debebat. Quod eo nullatenus fatere volente, mandavit nobis et praecepit ut excommunicationem quam sanctae memoriae Callixtus papa in eum et in fautorem et coadjutorem illius protulit, et interdictum in locis in quibus assidue habitat vel ad quos venerit, inviolabiliter teneremus et teneri faceremus. Quod autem a praedecessore nostro se absoliitum dicebat, quia non pacatis et clamantibus canonicis factum fuit, judicavit legatus quod praedecessor noster eum absolvere non potuit de excommunicatione seu interdicto quo a domno papa rationabiliter ligatus fuerat. Consideratis denique diligenter utriusque partis rationibus, judicavimus quod Helyas debebat canonicos beati Hylarii investire de illis rebus quas in cnrte Campaniaci sine judicio ceperat et capiebat, abdicatas a patre suo et canonicis derelictas, et pro quibus idem Helyas a papa Callixto ad judicium vocatus, quod satisfacere noluit, excommunicatus fuerat, et pro quibus ante legatum ad judicium vocatus venit et defedt. Nam donec quod ante abdicationem sui patris ab eodem sibi factum dicebat judicavimus nichil investituram impedire, quod nec pater filio dare debebat seu poterat quod sub calumpnia et excommunicatione tenebat, nec filius accipere, qui pro eadem calumpnia eidem excommunicationi subjacebat. Donec igitur canonicos beati Hylarii sicut judicatum est investiat, aut ad emendationem et concordiam cum illis veniat, excommunicationi quam in eum Callixtus papa dedit cum suis coadjutoribus subjacebat, et interdictio, sicut papa praecepit, teneatur in locis in quibus habitabit vd ad quos venerit. Hoc judicium fecere nobiscum Gosbertus decanusPetrus archidiaconus, Hilarius capiceriusReginaudus abbas sanctae MariaeIsembertus de LucionePetrus de Sancto Saturnino, abbates Radulfus sancti JoviniReginaldus sancti Savini,Thomas sancti Benedicti. Factum anno ab Incarnatione Domini MGXXVIII, kal. julii, indict. vii, epacta xxviii, Honorio papa, Ludovico rege Francorum, Willelmo episcopo Pictavensi, Willelmo duce Aquitanorum.

Archival Reference

L. Rédet, ed., 'Documents pour l'histoire de Saint-Hilaire de Poitiers', Mémoires de la Société des antiquaires de l'Ouest (1847), pp. 128-9, no. 115.

Citation

“Charter of Bishop William of Poitou, 1128,” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2326.

Output Formats