Charter of William of Biron, 1124

Crusader

Year

1124

Summary

William of Biron, prior to his departure for Jerusalem, gives two muiées of land at Auriol to the Abbey of Caduin. One of these tracts belonged to him directly while the other was conceded to him by Ebrard of Madaillan. The gift is later confirmed by William's sons, William and Bertrand.

Text

Notum fieri volumus universis sancte ecclesie fidelibus tam posteris quam presentibus, me, Guillelmum de Biron, volentem adire Jerusalem, in capitulum Cadunensis ecclesie prius venisse, ibique, coram omnibus qui aderant fratribus, duas modiatas terre ad Auriolam pro salute anime mee et parentum meorum eidem ecclesie dono concessisse: unam videlicet que juris mei propria extiterat, alteram vero quam Ebrardus de Madelano domino Aenrico, ejusdem ecclesie primo abbati, me presente et volente, concesserat; testibus Guillelmo Borgo, sacerdote et monacho, et Begone de Cunac, et aliis multis quorum nomina pretermittimus.

Ut autem doni istius in futurum extinguatur calumnia, horum testimonio affirmavimus : Helie de Cosa, Petri de Cosa, Sicardi de Cosa, Aimerici de Gardona, Radulphi de Padela. Subscripsimus etiam deinde manibus nostris ut hec donatio firma et immobilis in posterum perseveret; ego Guillelmus de Biron subscripsi, ego Elias...Facta sunt hec anno ab incarnatione Domini MCXXIIII, V idus Mai, Calixto papa sancte Romane ecclesie presidente, Ludovico, rege Francorum, imperante, Willelmo episcopo ecclesie Petragoricensi subministrante [sub domino Aenrico, ejusdem ecclesie primo abbate].

Sequenti vero die, ego Guillelmus de Biron et frater meus, Bertrandus, hoc donum patris nostri, eo ipso presente, sponte et libere concessimus ejusdemque Cadunensis ecclesie proprium esse volumus. Hoc autem in presentia Geraudi Aldoini, ejusdem, ecclesie prioris, et Gauterii, cellarii, apud Sanctum-Avitum fecimus, et horum testimonio confirmavirmus : Helie Belini, Raymundi Geraldi, Grimoardi de la Fenestra, Guillelmi de Sinac. Ad ultimum vero ut res ista inconcussa teneatur, propriis manibus subscripsimus: ego Guillelmus de Biron, ego Bertrandus de Biron, ego Elias Velinus.

Archival Reference

Le cartulaire de l'abbaye de Cadouin précédé de notes sur l'histoire économique du Périgord méridional à l'époque féodale, ed. Jean-M. Maubourguet (Cahors, 1926), pp. 16-17.

Citation

“Charter of William of Biron, 1124,” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2333.

Output Formats