Charter of Godfrey III of Louvain, 1183

Crusader

Godfrey III of Louvain

Year

1183

Expedition Date

1183

Summary

Godfrey III, count of Louvain, margrave of Brabant and duke of Lower Lorraine recalls that when he arrived in Jerusalem and saw the hospital there, he decided to make a gift to the Brothers of the Hospital of the hospital at Coudenberg on his own allodial land in Brussels.

Text

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Godefridus dei gracia dux lotharingie notum omnibus esse uolo tam posteris quam presentibus  cum pro remissione delictorum meorum signo crucifixi saluatoris cor meum et  Cum autem uenerabile ac sacrosanctum sepulchrum domini et uniuersa sanctorum loca pia mentis intentione uisitassem tamdem perueni ad  ecclesiam beati hospitalis in honore dei et beatissime sue genitricis atque beati Iohannis precursoris domini fundatam uidens autem in ea inenarrabilia spiritus sancti carismata que in pauperes et imbecilles et infirmos habundanter et humiliter sunt erogata uotum deo uoui et illud altissimo persolui. Tradidi enim et deuota mentis intentione optuli prefate beati hospitalis ecclesie atque uniuersis fratribus suis domum hospitalis super alodium meum apud Brussellam burgum meum in Frigido Monte fundatam cum uniuersis appendentiis ac redditibus suis in perpetuum libere possidendam. Factum est autem hoc mee deuotionis donum   anno dominice incarnationis M° C° LXXX° III° anno captionis Ierhusalem LXXX° IIII° epacta VI indictione pro salute anime mee patris mei et matris mee et omnium predecessorum ac parentum meorum et omnium fidelium tam uiuorum quam mortuorum. Ut ergo prefate elemosine largitio stabilis et inconuulsa permaneat litteris est expressa et sigillo nostro roborata. Huic autem Donationi testes fideles interfuerunt  Arnulfus de Wismale  Ludouicus Hasbanie aduocatus Henricus de Limal  Benedictus de Santchouen Gozuinus hyrcus Frizo de Glabbec et alii quamplures qui nobis cum transfretauerunt 

Citation

“Charter of Godfrey III of Louvain, 1183,” Independent Crusaders Project, accessed November 24, 2020, https://independentcrusadersproject.ace.fordham.edu/items/show/2342.

Output Formats